Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 210


Nam tribus hic annis et menses quinque resedit,
Ter senos superaddo dies, quibus ipse recedit.
Cui Desiderius tempora torva dedit.
Erigitur post hunc Adrianus papa beatus, Cui Desiderius perturbat pontificatum.
Hic et opem Karli pressus ubique petit.
Vixit Adrianus viginti quatuor annis,
Addo decem menses denosque dies numerandos,
Insuper et septem sic superaddo dies.
Karolus egregius papalia scripta relegit.
Scribit ei papa mala que Lombardus adegit,
Et petit, ut Christi conferat arma gregi.
Francorum proceres pariter cum rege rogantur,
Ut simul ecclesiam virtute sua tueantur,
Actaque Pipini commemorantur ibi.
Fertur ad hec procerum sententia talis haberi:
Si velit ecclesia Francorum marte tueri,
Karolus imperio preficiendus erit.
Nam labor est vacuus sic Italiam superari,
Ni maneat princeps, qui possit ei dominari,
Gestet et imperii iura colore pari;
Qui tenet archiva, que sepe cadunt recidiva,
Tempora passiva sibi sunt, set pauca dativa,
Nam mala castigat, nec tamen ipsa ligat:
Sit rex Francorum Rome dominus dominorum,
Imperium teneat, terram premat Italicorum,
Atque super Danaos auferat omne solum.
Regis opem precibus dum Roma per omnia querit,
Dum petit ut patriam dignetur ab hoste tueri,
Dicit, ut imperium tollat ut alter heri.
Rex ait: Ytalicos ego rennuo ferre labores,
Ni simul Ytalicos habeam constanter honores,
Qui michi si fierent, pax valitura foret.
Prelia Pipini perpendo mei genitoris,
Quanta super Ligures probus intulit arma doloris,
Nec tamen abstinuit turba renisa dolis.
Non valet Ytalica sine principe terra teneri,
Si requiem cleri cupitis sine rege tueri,
Qui fuit error heri, cras quoque maior erit.
Nil valet archatus, dum nullus eo dominatur;
Nec valet imperium, nisi cesaris ense regatur,
Subiectam patriam regia norma parat.
Roma potens viguit, dum cesar in Urbe resedit,
Publica res crevit, gens Ytala pace quievit,
Terra suis dominis digna tributa dedit.
Tempora que memini si Roma cupit reparari,
Aut Desiderii regis scelus evacuari,
Expedit imperii que peto iura dari.

Torna all'inizio