Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 77


est ille qui tot dolorosas uoces audire per tolleranciam diu posset,
cum die nocteque lamentis uaces et lacrimis? An putas quod tibi
ipsi non obsit et tue persone non inferat detrimentum? Sane
saturata esse debes tantis ex lacrimis; si tot gustasses continuos
potus aque quot lacrimas diceris sorbuisse, uelud superuacue pleno
de pectore iam manarent. Lacrimis ergo tuis, si placet, finem impone
et confortacionis amodo resume quietem, cum in regno patris
mei nullus te possit occupare defectus nec eciam eos captiuos quos
tu mandaueris habundare. Tu enim in tua magnitudine honoraberis
uelut maior, omnibus suffulta deliciis et in sublimacione maxima
ueneranda, et captiui tui, quos mandaueris a vinculis liberari, in
patris mei regno secure viuere poterunt, uelud in propriis laribus
habundanter. " Ad hec Helena, detersis lacrimis, Paridi sic respondit:
"Scio, domine, velim nolim, habere necesse tuas exequi
uoluntates, cum femina non possit potencie preualere uiriliet precipue
in captiuitate detenta. Si quid ergo michi captiue et aliis
captiuis mecum boni conferetur a quoquam, sperare poterit talia
conferens a diis gratiam, cum afflictis compati humanitas suggerat
et diis placeant pietates humane. " Cui Paris: "Nobilissima domina,
quecunque mandaueris, infallibiliter implebuntur. " Et ea statim
per manum accepta, modica uiolencia intermixta, a propria sessione
ipsam, secum ad locum adducens ubi in maximo apparatu
multa ordinata fuere ut ibi secrecius inter se de singulis conferre
liceret. Cui statim Paris sic dixit: "Putasne, domina, si te dii a
tuis et fata traxerunt et te voluerunt in meam peruenisse prouinciam,
quod talis tibi commutacio sit dampnosa ut maioribus diuiciis
et carioribus deliciis non habundes? An putas Troyanam
prouinciam Achaye non excedere ubertates, que sola est omnibus
preciosissimis opulenta? Putasne me, regina, dignitatem tuam
libidinoso cultu velle fedare? Sane maioribus diuiciis afflues et
honorabilioribus deliciis uitam duces, et me, quem dedignari non
debes equalis dignitatis uel pocioris eciam viro tuo, matrimonialis
thori habebis consortem. In caram enim uxorem te michi copulare
propono et tecum perpetuo viuere in sacrarum federe nuptiarum,

Torna all'inizio