Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 702


Ad secundum dicendum, quod commutatio proprie est, quando ex mutuis operibus
sit aliquid alicui debitum; sicut ex hoc quod unus laboravit in vinea alterius,
alter constituitur sibi debitor in tanto, quantum valet labor eius; et in his dirigit
commutativa iustitia. Est enim aequalitas in ea, commutationis: quia quantum
unus dedit alteri, debet tantum ab eo recipere: et propter hoc etiam commutativa
dicitur. Sed in distributiva non attenditur aequalitas recipientis ad eum qui dat,
sed ad alium qui etiam recipit; unde non est ibi aequalitas commutationis, sed
distributionis; et propter hoc dicitur distributiva, non commutativa.
Ad tertium dicendum, quod politicum tribus modis dicitur. Uno modo secundum
quod respicit civilem vitam; et sic omnes virtutes morales quandoque dicuntur
politicae. Alio modo secundum quod in vita civili ex civili ordinatione dirigitur
quis; et hoc modo dicitur etiam iustitia particularis politica, inquantum dirigit in
commutationibus secundum civilia statuta: et tunc dividitur «politicum iustum»
contra «dominativum» et «uxorium» et huiusmodi: quia lex [non?] se extendit ad
dirigendum in his, cum servus sit res domini, et filius patris, et uxor viri. Unde
directio in his magis est secundum oeconomicam prudentiam, quam secundum
civilia statuta. Tertio modo dicitur politicum a vita civili et civilibus statutis, et ulterius
ex intentione communis boni; et sic politicum pertinet ad iustitiam legalem.
Ad quartum dicendum, quod in his tribus est diversa ratio regendi, secundum
quod ille ad quem est iustitia, minus vel magis est in potestate alterius; et ideo
«uxorium iustum» magis convenit cum «iusto politico» quam «paternum», et
«paternum» quam «dominativum»: quia magis appropinquat ad aequalitatem
uxor viri quam filius patris, et quam servus domini. Unde non est differentia
tantum secundum materiam, sed etiam aliquo modo formalis.
Ad quintum dicendum, quod epieicia adiungitur legali iustitiae, et circa eadem
est, quamvis non ex eodem dirigit: quia legalis dirigit in scripto legis, sed epieicia
ex intentione legislatoris; et quamvis sit excellentior quam iustitia legalis,
non tamen potest dici cardinalis: tum quia est in supplementum legalis iustitiae,
et etiam quodammodo praesupponit illam; tum quia est idem omni virtuti aliqualiter,
sicut et legalis iustitia.
Solutio VI
Ad sextam quaestionem de aliis partibus sciendum est, quod assignatio illius
philosophi non differt a praedictis assignationibus nisi in duobus. Primo, quia
dividit religionem in «eusebiam», quae ordinat ad Deum in cultu qui exhibetur
in protestatione servitutis, sicut sacrificia, et huiusmodi; unde dicit quod est
«scientia Dei famulatus»; et «sanctitatem», quae ordinat ad Deum in omnibus
aliis operibus vitae; unde dicit, quod sanctitas est «scientia faciens fideles et
servantes quae ad Deum iusta sunt». Secundo, quia assignat partes subiectivas
iustitiae alio modo: quia iustitia et est in iudice sicut in regulante, et est in aliis
sicut in regulatis. Ad iudicem autem duo pertinent: unum est quod aequalitates

Torna all'inizio