Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 154


48


Lanfrancus archiepiscopus O. abbati salutem.

Fratrem Gregorium monachum tuum uolentem mare transire
prohibuimus, et ad monasterium suum ei redire praecepimus et
precipiendo compulimus. Tu non bene egisti quod ipsi uagandi
extra patriam licentiam concessisti. In hoc satis euidenter apparet
qualis pastor existas, et qua sollicitudine gubernare commissas
tibi animas scias. Mandamus igitur et precipimus et
precipiendo rogamus quatinus cum honore eum recipias, et de
cetero sicut filio tuo paternam ei caritatem impendas. Credimus
enim per misericordiam Dei, si sollicitus tui ordinis esse uolueris,
quod consilium et auxilium tam in causis spiritualibus quam in
secularibus per eum habere ualebis. Laetificauit me multum quod
timorem Dei te habere et bonum hominem esse perhibuit, sed
tamen pro simplicitate tua neglegentem te esse nostri ordinis
negare non potuit.

49


Lanfrancus indignus sanctae Cantuariensis aecclesiae antistes

Torna all'inizio