Salimbene de Adam: Cronica

Pag 205


nos de manu Madian. Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec
dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus
.
Item de Saule habetur quod, quando querebatur ad dandum sibi
regnum, absconditus est domi, I Reg. X. De sancto Marco
dicit Ieronimus quod «amputavit sibi pollicem, ut sacerdotio
reprobus haberetur». De sancto Nicholao, qui in episcopum
divinitus fuit electus, habetur quod fecit quicquid potuit ne
episcopus fieret. Similiter de sancto Ambrosio, qui et ipse
divinitus fuit electus, habetur quod quicquid potuit fecit ne episcopus
fieret, profitendo scilicet philosophyam et fugiendo versus
Papiam et mulieres publicas hospitium suum introducendo, ut,
infamatus propter eas, contemnerent eum et cessarent ab eo.
Nec curavit de illa auctoritate, Eccle. VII: Melius est nomen
bonum quam unguenta pretiosa
. Item nec de illa, Eccli. XLI:
Curam habe de bono nomine. Hoc enim magis permanebit tibi quam
mille thesauri magni et pretiosi
. Cumque istis modis non posset
vitare quin vellent eum habere episcopum, abscondit se in possessione
cuiusdam sui amici. Item de sancto Gregorio, qui et
ipse divinitus fuit electus, habetur in legenda sua quod quicquid
potuit fecit ne summus pontifex fieret. De sancto etiam Amonio
Alexandrino habetur quod amputavit sibi ipsi auriculas ne
eum episcopum facerent. Cumque hoc retulissent patriarche,
dixit eis: «Etiam si nasum habuerit amputatum, dabo eum vobis,
dummodo litteraturam habeat et fuerit sancte vite». Reversi
sunt ergo ad eum tam clerici quam populares civitatis cuiusdam,
rogantes eum ex parte patriarche ut eorum episcopus fieri dignaretur.
Quibus ille respondit: «Scio quod propter linguam meam
me episcopum vultis habere. Noveritis quia, nisi quiescatis, amputabo
eam, et inutilis ero vobis et aliis». Et ita dimiserunt eum
in pace sua, timentes ne faceret quod dicebat. Quod quidem, sicut
fecerat de auriculis, sic et de lingua fecisset. Erat enim homo
magne litterature et sanctissime vite et disertam linguam habebat
et multos libros scribebat et solitariam vitam ducebat. Et
nota quod iste sanctus homo fecit sicut facit fibus sive castor,
qui, cognoscens quod venatores persecuntur eum propter testiculos
eius habendos, redimit se a parte. Dentibus enim evellit

Torna all'inizio