Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 186


Hoc autem Philosophus reprobat in 15 de Animalibus. In his enim quae
habent vitam perfectam, distinguuntur agens et patiens in generatione propter
perfectam generationem in eis. In plantis autem quae imperfectam vitam
habent, est in eodem utraque virtus, activa scilicet et passiva: quamvis forte in
una planta dominetur virtus activa, et in alia virtus passiva: propter quod dicitur
etiam una planta masculina, et alia feminina. Cum igitur impossibile sit
illud quod est determinatum ut patiens, habere virtutem activam respectu
eiusdem, oportet quod femina non sit agens in conceptione, sed tantum patiens.
Et ideo alii dicunt, quod id quod mater ministrat, se habet in generatione sicut
materia naturalis. In materia autem naturali non est potentia passiva tantum
(alias generatio esset violenta, et non naturalis), sed oportet inesse materiae
ipsam formam quae per generationem adducenda est, in potentia, et secundum
esse incompletum; et ideo non habet perfectam virtutem ad agendum, sed tantum
imperfectam; et ideo per se non potest agere nisi quodammodo excitetur ab
agente exteriori, et sic ei cooperetur. Hoc autem non potest stare: quia impossibile
est idem esse alterans et alteratum; unde non potest esse quod forma quae
est in aliqua materia, agat in ipsam, sive sit perfecta, sive imperfecta: forma
enim quae per se non existit, non agit, nec proprie patitur, sed compositum agit
ratione formae, et patitur ratione materiae; et ideo non est possibile quod illa
forma imperfecta in agendo cooperetur agenti exteriori. Praeterea agere sequitur
ad esse perfectum, cum unumquodque agat secundum quod est in actu;
unde oportet quod forma imperfecte existens in materia, prius perficiatur in
esse per agens exterius quam detur sibi agere; unde non potest in agendo
cooperari ad generationem per quam forma in esse perfectum adducitur.
Et praeterea, si esset de necessitate matris ut active ad generationem operaretur,
beata Virgo non posset dici mater. Cum enim conceptio illa tota sit simul
facta, non potuit per aliquam creatam activam virtutem fieri; unde beata Virgo
non potuit active operari ad conceptionem; et sic non habuisset illud quod ad
matrem pertinet; unde nec mater esset. Nec potest dici quod cooperata sit ad
introductionem formae tantum, quae etiam secundum naturam in instanti inducitur.
Inducens enim formam est nobilius quam praeparans materiam per alterationem;
et sic Spiritui Sancto attribueretur id quod minus est, et Virgini id
quod dignius est. Et praeterea forma substantialis ad quam terminatur conceptio,
est anima, quae est actus totius et omnium partium; unde remota ea, nec os
nec caro dicitur nisi aequivoce. Ad animam autem Christi constat nihil active
beatam Virginem cooperatam esse.
Et ideo alii dicunt, quod beata Virgo habuit aliquid plus ex supernaturali virtute
quam aliae matres: materia enim quae ab aliis ministratur, non potest
seipsam complete in actum educere, nisi sit agens exterius: sed materia corporis
Christi, quam beata Virgo ministravit, hoc habuit ex dono divino, ut posset
seipsam formare per virtutem superadditam naturae. Sed non poterat in instanti
hoc fieri; et ideo, quia decebat conceptionem in instanti esse, praevenit

Torna all'inizio