Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 530


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corporalia erant in veteri lege pure corporalia,
quia gratiam non continebant; erant tamen signa spiritualium: sed corporalia
quae nos Deo exhibemus, non sunt pure corporalia; sed sunt sacramenta
continentia gratiam, et sacramentalia. Unde non est simile de nova et veteri
observantia.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus sit spiritus, est tamen Creator corporis;
et ideo principaliter ei in spiritu servire debemus; secundario autem in
corpore; et ideo etiam vocaliter oramus, ut sibi non solum spiritus, sed etiam
lingua carnis obsequatur, ut nos ipsos et alios ad laudem Dei excitemus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus ubique sit, tamen institutum est ab
Ecclesia ut sacrificium Missae ei offeratur versus orientem, propter tria. Primo
propter significationem: quia a Deo est nobis mentis illuminatio, sicut lumen
corporale ab oriente. Secundo, quia est nobilior pars orbis; et omne quod est
nobilius apud nos, Deo debemus. Tertio, propter opera quaedam notabilia
ipsius in oriente: quia ipse movet caelum, cuius motus ab oriente incipit; ipse
etiam paradisum in oriente constituit; ipse etiam ab oriente ad iudicium veniet,
sicut ad orientem ascendit.

Torna all'inizio