Salimbene de Adam: Cronica

Pag 303


ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit.
Et infra, eodem capitulo: Aqua frigida anime silienti, et nuntius
bonus de terra longinqua
». Quartum fuit quia dedit ei archiepiscopatum
Antiverensem, dicens, Mat. XXV: «Euge, serve bone
et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te costituam»
.
Quintum, quia iterum fecit cum legatum ad Lodoicum
regem Francie dirigendo. Ad quid autem cum ad regem
Francie miserit, frater lohannes, cum inquirebatur ab eo, manifestare
nolebat, dicens: «Scriptum est, Prover. XXV: Causam
tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
. Unde
Ys. XXIIII: Secretum meum michi, secretum meum michi. Et
iterum: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi».
Quod papa Innocentius quartus rogavit regem Francie ut passagium suum
differre deberet, quousque sedata esset indignatio Friderici.

Causa autem huius legationis creditur hec fuisse. Innocentius
papa Fridericum deposuerat ab imperio, et Parmenses rebellaverant
contra ipsum, insuper et de civitate sua expulerant et
opprobriose fugaverant, et Victoriam civitatem suam quam iuxta
Parmam fecerat omnino destruxerant, ita ut nullum penitus de
ea remaneret vestigium. Et ideo ex omnibus istis iniuriis impatientissimus
erat factus et, veluti si ursa raptis fetibus in saltu
seviat
, totus inflammatus ad iram et in furorem conversus. Nam
post fugam ivit Cremonam et postea venit ad Torrexellam et
circa Parmam versabatur et faciebat mala que poterat et que facere
non poterat minabatur. Et multa mala fecit antequam rediret in
regnum, ut infra dicemus et ut in alia posuimus cronica. Cognoscens
igitur papa quod Fridericus maximus persecutor esset Ecclesie
et quod venenum libenter, si posset, effunderet, et de persona
sua non modicum timens, misit rogando regem Francie quod
suum differret passagium, quousque cognosceret quid de Friderico
finaliter faceret Deus. Allegabat preterea quod in Ytalia multi
infideles et pessimi atque perversi et pestilentes homines versabantur,
viri inopes et latrocinantes et ere alieno oppressi, qui congregati

Torna all'inizio