Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 608


3. Praeterea, tempus est mensura motus primi mobilis. Sed primum mobile, scilicet
firmamentum, factum est secundo die. Ergo tempus in principio Creationis
non fuit.
4. Praeterea, superiorum et inferiorum corporum non eadem est materia. Ergo
videtur quod debeant esse sex, scilicet caelum empyreum, materia firmamenti,
materia quatuor elementorum etc..
5. Praeterea, in quolibet sex dierum dicitur: «Dixit Deus, fiat», ut ostendatur,
opus illius diei per Verbum factum esse. Cum ergo informis materia per Verbum
facta sit, videtur quod in eius creatione debeat dici: «Dixit Deus: fiat caelum et
terra».
Solutio
Respondeo dicendum ad hoc ultimum. Primo quod per opus creationis instituta
est tota creatura quantum ad esse suum informe; unde quae non possunt duci
ad unum informe principium, quod est materia, faciunt numerum in operatione
creationis. Substantia enim et accidens non reducuntur in unam materiam, quia
accidentis pars materia non est; et ideo non conveniunt in materia ex qua.
Potest tamen dici aliquo modo accidens convenire cum substantia in materia in
qua, secundum quod accidens est in substantia: et ideo illud accidens quod est
sicut extra mensurando denominans, substantiae connumeratur, scilicet tempus.
Similiter substantia spiritualis et corporalis non reducuntur in unam materiam,
cum spiritualia materia careant; et ita connumerantur Angelis. Similiter etiam
corporum caelestium et inferiorum non est una materia; et ideo numeratur caelum,
et materia quatuor elementorum. Et sic oportet in creationis opere quatuor
praedicta connumerari.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod locus est superficies corporis locantis; et ideo
creatio loci cum creatione corporalis naturae intelligitur.
Ad secundum dicendum, quod accidentia quaedam denominant illud in quo
sunt, sicut albedo; et talia intelliguntur creata in creatione suorum subiectorum,
si sunt de illis quae esse primum consequuntur, ut figura et quantitas, et
huiusmodi. Quaedam autem denominant etiam illud in quo non sunt ut in
subiecto, sicut locus. Non enim est locus corporis continentis in quo est ut in
subiecto, sed corporis contenti: et tempus est numerus omnium motuum, etsi
primo eius in quo est ut in subiecto, scilicet motus primi mobilis, per quem
omnes alii numerantur, ut in 10 Metaph. dicitur. Sed tamen alia est ratio de

Torna all'inizio