magna rusticitas et ex parte fratris Iohannis curialitas et fidelitas
maxima.
Alio quodam tempore, cum esset generalis et vellet aliquantulum
sibi vacare, venit ad conventum Ferariensem, ubi VII annis
continue habitavi. Et considerans ipse quod semper idem fratres
invitabantur ad comedendum cum eo, videlicet ut qui in prandio
erant, erant in cena, et qui una die erant, erant in alia, cognovit
quod guardianus frater Guilielmus de Buçea, qui erat Parmensis,
personarum esset acceptor, et displicuit sibi iuxta verbum
quod scriptum est:
Displicet imprudens unde placere studet.
Cum autem, quodam sero, lavaret sibi manus frater Iohannes ad
cenandum, dixit guardiano frater qui servire debebat: «Quos
invitabo?». Cui guardianus respondit: «Tolle fratrem Iacobum
de Papia et fratrem Avantium et talem et talem». Hi vero iam
laverant manus suas et erant post tergum generalis parati; quos
bene viderat prius. Tunc in ardore spiritus sui, forte inspiratus
spiritu divino, assumpta parabola dicere cepit: «Sic, sic! Tolle
fratrem Iacobum de Papia, tolle fratrem Avantium, tolle talem
et talem! Tolle tibi X scissuras! Ista est cancio anseris». Confusi
sunt igitur et erubuerunt qui invitati fuerant ab Adonia talia
audientes, sed nec minus erubuit guardianus. Qui dixit ministro:
«Pater, istos invitabam, causa honoris vestri, ut sociarent vos,
quia eos reputo digniores». Respondit minister: «Nonne Scriptura
ad laudem Dei dicit quod pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter
est illi cura de omnibus? Nonne Dominus dicit: Sinite parvulos
venire ad me? Et beatus Iacobus dicit quod Deus elegit
pauperes in hoc mundo. Ipse etiam Dominus dixit, Luc. XIIII:
Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque
fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi
te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed, cum facis convivium, voca
pauperes et cet.». Audiebam hec omnia, quia iuxta eum eram.
Tunc dixit is qui ministraturus erat: «Quos ergo invitabo?».
|
|