: Vita Bononii

1033


eius postulavit auxilium; cuius adiutus gratia sanitate est donatus pristina. Qui in eadem adhuc degens Deo
et ipsi sancto Bononio pro sua erectione laudes refert et, quicquid servitii potest, ipsius ecclesiae servientibus
devote exhibet.
19. Aliud myraculum. Quadam die comitissa quaedam nomine Waza, Wilielmi marchionis uxor,
multis stipata militibus venerat oratum ad ęcclesiam, ubi beati viri corpus iacet humatum. Quae dum super
altare eius missas celebrari faceret et praesens ibi cum suis et aliis pluribus adesset, quidam mendicus ferens
filium in scapulis, cuius pes et manus sinistri lateris paralitico morbo aruerant, eam adiit et ab ea alimoniam
sibi et nato petiit. Illa vero pietatis viscere immota non solum ei non tribuit, verum etiam increpanter et
exacerbanter propter suam improbitatem, ut a se discederet, praecepit: "Non michi est", inquiens, "tantarum copia
opum, quae michi et omnibus a me petentibus sufficere possit. Praestantius enim esset te ipsius sancti confessoris
rogato suffragio, ut tuo sanitatem reddat filio, Domini misericordiam implorare, qui dando postulata,
non minus thesaurizat, psalmigraphi praeconio impleto dicentis: "Tibi" enim, Domine, "derelictus est pauper,
pupillo tu eris adiutor". Homo autem ille, quod audivit, facere non distulit. Filium siquidem de scapulis deponens
prope sacri corporis tumulum prostravit ac genibus flexis et precibus fusis demum ad petendum elemosinas
hac et illac per ęcclesiam festinando discurrit. Interea dum pater abesset, opitulantibus meritis almi
confessoris praefato puero summi Dei bonitas non tarda fuit. Et cui elemosina denegabatur, ut claudo ad
portam templi sedenti, argento et auro carius, membrorum scilicet sanitas, donatur. Hoc namque viso miraculo
magnus factus est plausus exsultationis ad laudem et gloriam omnem creatoris eiusque confessoris.
Mox autem huius facti fama per cunctorum aures volitante illuc ab omnibus concurritur, inter quos et pueri
pater regreditur; quid vero et qualiter actum sit, exquiritur. Tunc praefata comitissa, quomodo res se habuit,
cunctis exquirentibus innotescere non piguit. Taliter vero omnipotens Deus, qui mira cuncta dispensatione agit,
hoc miraculum mundo propalari voluit, ut servus suus hinc venerantior et celebrior haberetur, et quia testante
scriptura signa infidelibus dantur, ut ab infidelitate declinantes discant sperantes in Domino non deficere omni
bono, cui laus est et gloria per cuncta saeculorum saecula. Amen.

Torna all'inizio