Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 314


Pars. monocratorem pleno fovet ista favore.
Papa suo more werram movet in regione;
Sic et aput Ligures pacta nociva movet.
Pactio qualis erat, satis hic describere possem.
Parco tamen dictis, ne forte pericla reportent.
Sit satis asserere, pacta nociva fore.
12. De morte pape Adriani in Campania.
Ad sua Campana dum predia papa rediret
Et gelidos fontes modicum spatiatus adiret,
Imperio varias intulit ore minas.
Qua iacet astricta nullo medicamine victa,
Colla tument, moritur, werra pro pace relicta;
Nam caput orribilis scismatis ipse fuit.
13. Quomodo duo pontifices Rome eliguntur, videlicet Alexander et Victor.
Ordine res agitur, quo presul in Urbe creetur:
Conveniunt partes; Rome locus aptus habetur.
Pax ne rumpatur, iurat utrumque latus.
Cardi- simul -nales fuerant quasi bis duodeni.
Divisis animis vultu patuere sereni;
Fraude, dolo pleni, cetus uterque venit.
Pars partem ledit; neutri pars altera cedit.
Scisma parant sedi, qua Petro mundus hobedit.
Una duos dominos turba furore dedit.
14. Denominatio duorum pontificum in scismate existentium.
Unus erat Victor, dictus prius Octavianus,
Nobilis, almificus, speciosus, ad omnia planus,
Germine Romanus, larga, pudica manus.
Alter Alexander, Rollandus nomine, Tuscus;
Vir pius et iustus, rebus vitaque venustus,
Inpiger, ingenuus, providus atque probus.
Hiis ita contorvis totus confunditur orbis.
Languida Romuleis sunt omnia climata morbis;
Omne decus cleri, regula, norma perit.
Lis patet hac hora; quo vincat uterque laborat.
Roma nec explorat, cui iura favent potiora,
Set quis maiora dona det absque mora.

Torna all'inizio