: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 287


Quomodo Darius scripsit Alexandro etc.
"Darius Persarum rex et rex regum famulo meo
Alexandro mandamus: Nuper ad aures nostras peruenit, quod
paruitatem tuam nostre credis celsitudini coequare, sed impossibile
tibi est ineptum et ponderosum asinum subleuare ad
sydera cum aliis conuolantibus, careat instrumentis. Non eleuetur
igitur mens tua in superbiam propter uictorias, quas fecisti.
Audiuimus siquidem, quod erga matrem nostram et filios et
uxorem maximam benignitatem ostendisti. Vnde pro certo scias,
quod, quam diu illis benefeceris, me non inane habebis amicum,
et si illis malefeceris, maiorem inimicitiam habebis, propterea
torquere illos pigriteris, quia quantam sentenciam ire nostre
uidebis super tuam arroganciam promulgatam." 54. Relecta
igitur epistula Alexander risit. Statimque scripsit Dario hoc
modo etc.
Epistula responsiua Alexandri ad Darium etc.
"Alexander, filius Philippi et Olympiadis regine, Dario,
regi Persarum, dicendo mandamus: Superbiam et uanam gloriam
dii odio habuerunt, sicque mortales peruenit, qui sibi nomen
inmortalitatis assumit. Tu autem, ut uideo, non cessas deos,
quousque poteris, blasphemare. Ex eo uero, quod nos redarguimur
de benignitate, quam pro gente ostendimus, inepta cognicione
moueris, cum illud neque tue capte beneuolencie neque gracie
consequende faciamus, sed solummodo nostri cordis eligancia.
Diuina namque prouidencia nobis hoc erogabat nullatenus nos
exaltando. Dii enim nos adiuuant, quos tu cottidie uilipendis.
Hec itaque sit tibi ultima epistula. Caue tibi, contra te certissime
uenio!" Hanc epistulam dedit Alexander nunciis Darii et dimisit
eos cum donis optimis. 55. Deinde scripsit epistulam principibus
et satrapibus suis tali modo etc.
Quomodo Alexander scripsit satrapibus suis etc.
"Alexander, filius Philippi et Olympiadis regine, principibus
et satrapibus suis et subiectis uiris nostris habitantibus Syrie,
Capadocie, Arabie, Panphilie et Laodocie et aliis gentibus gratiam
suam. Damus uobis firmiter in mandatis, ut unusquisque uestrum
nobis preparet prelium animalium mortuorum et Alexandriam
dirigatis, ut nobis et nostris militibus indumenta atque calciamenta
preparentur. Et per camelos nostros, quos habemus
Alexandrie, usque ad Eufraten fluuium dirigatis." 56. Inter hec
quidam ex principibus Darii imperatoris, nomine Scadi, scripsit
epistulam Dario ita continentem etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio