n. 41
Recepit cum lacrymis tui seriem rescripti manus mea
quam tua mihi nuper dilectio destinavit, et quamdam
quasi mixturam doloris et gaudii subsequentis insinuata
per eam in meam notitiam deduxere, dum sensibus meis
constanter constitit per eamdem quod te de infirmo resumpsit
firmitas sanitatis. Compassus quidem tibi sum in
dolore non modicum, novit Deus, et in convalescentiae
gaudio congavisus. Non injuste verumtamen tuae credulitatis
vota si nostrarum mentium acies dirigatur, secundis
in parte successibus caruere, cum a te hoc anno speratum
fuerit quod postquam ab imperiali curia discedebas
nullius consiliis acquiescens, casus in aegritudine nullo
modo pati posses. Nunc ergo confidens in visceribus cordis
tui, quod cogitationes hominum vanae sunt et quod
solus Deus est omnium rerum salus et nullius loci fasces
facit et distribuit sospitatem, age gratias semper Domino
Deo nostro, cum multis haec infirmitas fuerit vita et ejus
tibi beneficium reservaverit.
|
|