Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 448

Tomus I


detrimentum in alumno; respondeo. Et
vos cur lactis dulcedinem alumno subtrahitis, et
cur in filium ita crudeliter novercatis. Excusationibus
vestris, et incusationibus meis manum
vestram somnolentam et debilem a scriptura
abducitis propter morbum. Utinam,
chare pater, nec mihi fuisset hactenus somnolenta,
nec aliis expedita sed ut vidi frequenter
et providi, dormitavit haec suo, sed aliis vigilavit.
Super his omnibus, pace data, petiistis
quod nullo praetextu excusationis proposito,
prosperum statum meum [si tamen
castra sequentem sequeretur prosperitas]
et principalia principis nunciarem. Durum et
impossibile petitur, quod me vestra redargutio
sic prostratum, sic jacentem invenerit, sic relinquat,
ut ad increpanda patris eloquia non
assurgam. Pacem propterea nobis dare possumus
invicem; sed nullatenus ego mihi et cordi
meo, quin doleat, sed et oculis quod
non fleant, dum subreptum mihi patris animum
video et caussam ignoro. Vinea mea
quid fecit vobis? vel nostra potius; quod irrigationem
ejus ad aliam, quae demum vobis
labruscas afferet, transtulistis? Denique quantumcunque
dolentis ingenio dolor, et doloris
materia seu justitia subtrahat voluntatem, imperio
tamen patris obediam, et epistolae, quae
postquam Germaniam circuivit, tandem
ad me novissimo mensi Augusti fatigata pervenit,
respondeo, quod corpore valeo; labore

Torna all'inizio