IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 5
DIVISIO TEXTUS
«Post haec consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum dividerentur
aversione et conversione». Ostenso quales Angeli creati sunt, hic ostendit
eorum differentiam ad invicem per aversionem et conversionem: et dividitur in
partes duas: in prima determinat de aversione Angelorum; in secunda determinat
quae consequuntur aversos et conversos secundum operationem eorum ad
invicem, 6 dist., ibi: «Praeterea scire oportet, quoniam sicut de maioribus et
minoribus quidam perstiterunt; ita de utroque gradu quidam corruerunt».
Prima in duas: in prima determinat aversionem et conversionem quorumdam;
in secunda ostendit per quid sunt aversi et conversi, ibi: «Habebant enim
omnes liberum arbitrium».
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod per liberum arbitrium sunt aversi et
conversi; secundo inquirit, utrum liberum arbitrium sufficiat ad conversionem,
sicut ad aversionem, ibi: «Si autem quaeritur utrum post creationem conversis
aliquid collatum sit per quod converterentur... dicimus, quia eis collata est gratia
cooperans». Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod conversis apposita
est gratia, per quam converterentur; secundo inquirit utrum per gratiam illam,
suam beatitudinem meruerint, ibi: «Hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione
beati fuerint Angeli». Circa primum duo facit: primo determinat veritatem;
secundo excludit obiectum, ibi: «Ideoque a quibusdam dici solet, non esse
imputandum illis qui aversi sunt».
|
|