Papias: Ars Grammatica

Pag 208


104 Supina ui in tum , ut "triui, tritum", "quesiui, quesitum"; "seui"
"setum" debuit facere, sed differentie causa "satum" fecit; "reor"
quoque "ratus" (difficile enim inuenis e uerbi in a conuerti, nisi in
supradictis). 105 Sciendum etiam quod non nisi in IV participialibus
a penultima corripitur: "satus", "ratus", "datus", "status"; in
compositis uero a in i uertit "satus", "insitus", "obsitus"; "deserui"
uero "desertum", "inserui, insertum", "exerui, exertum"; "gessi"
uero "gestum", "ussi, ustum", "curro" autem "cursum", sicut et
"uerto, uersum". 106 In so , o in i uertunt, et assumunt ui , ut "arcesso,
arcessiui" (uel "arcessi"), "lacesso, lacessiui". 107 "Facesso"
uero, "capesso" et "uiso", desideratiua, o in i uertunt, "facessi",
"capessi", "uisi"; similiter "queso, quesi", sed melius "quesiui"
(quamuis et hoc sui sit primitiui); "pinso" uero "pinsui" facit. 108
Supina in situm : "lacessitum", "capessitum", secundum regulam in
ui ; "pinso" uero "pistum", unde "pistor". 109 In to , c antecedente,
"pecto, pexui" (quidam tamen "pectui" uel "pexi"); similiter "necto,
nexui"; "flecto" uero "flexi" et "plecto, plexi" (antique); nunc uero
"plector" et "amplector" dicitur, sed "plector" passiuum reperitur.

Torna all'inizio