Gaudium apo tou gaurian dictum.
Genus dictum putatur a terrae Graeco vocabulo, quam gen
dicunt.
Gannitio canum querula murmuratio.
Gesum grave iaculum.
Gurgustium genus habitationis angustum, a gurgulione dictum.
Gricenea funis crassus.
Grando guttae aquae concretae solito grandiores.
Herbam do cum ait Plautus(frg. inc. 28), significat, victum
me fateor; quod est antiquae et pastoralis vitie indicium.
Nam qui in prato cursu aut viribus contendebant, cum superati
erant, ex eo solo, in quo certamen erat, decerptam
herbam adversario tradebant.
Heluo dictus [est] inmoderate bona sua consumens, ab eluendo;
cui aspiratur, ut aviditas magis exprobretur; fit enim
vox incitatior.
Helvacea genus ornamenti Lydii, dictum a colore boum,
qui est inter rufum et album, appellaturque helvus.
Herma a Graecis ponitur pro firmamento. Unde etiam
Mercurii nomen inventoris, ut putabant, firmae orationis
dictum. Interdum etiam saburram significat.
Here, id est adverbium temporis heri, dictum a Graeco echthes.
Hetta res minimi pretii, quasi hieta, id est hiatus hominis
atque oscitatio. Alii pusulam dixerunt esse, quie in coquendo
pane solet adsurgere, a qua accipi rem nullius pretii,
cum dicimus: non hettae te facio.
Heres apud antiquos pro domino ponebatur.
|
|