humiliare suam animam sub pedibus eorum, sicut ille qui stat
versus elephantem dormiens. Appellauerunt autem sapientes
nomen amici (et de post suam considerare naturam, ille viuit)
amicus propter bonum quod speratur ab ipso, et inimici
inimicus propter malum quod dubitatur de ipso. Non est
autem in mundo inimicus, in cuius inimicicia non sit mea
dubitatio illa. Utitur autem homo consilio proprio bono, et
decet vnumquemque cauere a suo inimico, et decet virum
sapientem quandoque credere suo inimico propter bonum
quod sperat ab eo et relinquere amicum et eius societatem
propter malum quod timet ab inde aduenire. Sic enim et
munera faciunt; videmus enim filium sequentem matrem,
dum lactat, eum postquam vero lactare desinit, relinquere
ipsum. Sic et vir prudens debet sibi querere vtilitatem ab
amicis et aduersarijs; nam quandoque redundat sibi bonum
in inimici[ci]a, que est inter ipsum et suum aduersarium, aut
ex amici amicicia, nec debet vir prudens relinquere amiciciam
veteris amici, quando eum non iuuat nec ex ea percipit
vtilitatem; sed debet apud se amicus reputari et confidere
debet in socio suo et timere inimicum. Quicunque enim fuit
inimicus et postea factus [est] amicus propter aliquid bonum
quod sperat, cessante illo bono et eius cessat amicitia
et redit in pristinum statum inimicitie, sicut aqua calefacta
per ignem, que, remota ab igne, redditur frigida vt fuit. Tu
autem es mihi maior inimicus omni creatura de mundo, sed
propter bonum et lucrum quod quilibet nostrum recipit
ex altero accidit nobis nunc vt facti essemus socij. Nunc
autem expirauit timor de quo timebamus, et rediit odium
quod fuit inter nos, et bene scio quod tuum odium erga me
est sicut de diebus antiquis, et cum sim cibus, tu vero comestor,
et ego debilis, tu vero fortis, quomodo poterit inter nos
esse societas vt velim a te deuorari? Et propter hoc non credam
|
|