ad propria superest illis perueniendi facultas. Hoc enim
desiderio dum Grecorum capta sunt uota ad propria redeundi, recedentes
a Troya cum eorum nauibus diuiciis multis [h]onustis quas
ab opulenta Troyanorum preda sibi multipliciter quesierunt, in
profundo <h>yemis quodam die sereno captato, se posuerunt in
mari, et eleuatis uelis et in afflatibus uentorum expansis, per quatuor
dies et totidem noctes quasi feliciter nauigarunt. Quinto uero
die circa nonam, dum per Egeum mare maris equora plena
securitate sulcarent, serenus aer subito factus est ater, dum obductis
nubibus imbres euomeret in multa copia pluuiarum. Mugit
ether in tonitruorum aggregacionibus sonos emittentibus terribundos,
et choruscationes repentinis et falsis ignibus translucentes
inter tenebras tempestatis instabilem lucem prestant. Eurus,
uero, Nothus, et Africus ab antris Eoliis relaxati maris ym[m]a
subuertunt, et nunc in tumentes montes nunc in profundis
<h>yatibus maris vndas eleuant et discindunt ueheme<n>tes
spiritus procellarum. Sic ergo Grecorum naues, maris nimia tempestate
quassate, nunc huc nunc illus incerto remige transferuntur.
Scinduntur uela, multas dilacerata per pecias; magno franguntur
arbores in stridore, et antenne a suis malis uiolento diuorcio separate
uarias colliduntur in partes. Themonum uero suorum ab
ipsis nauibus auulsorum excusso regimine, naues ipse, dum uage
perclitantur uarios inter fluctus, superuenientis noctis tenebris
duplicatis, inuicem segregantur, et a fulminibus a summo celo in
triplici flamma ruentibus in medio fluctuum exuruntur, et exuste
spumosas pereunt inter undas, dum eas celestis ignis exurit et maris aqua submergit. Pereunt ergo Greci nauigantes in ipsis, et innumerabiles
diuicias Troyanorum que uehebantur in eis uorax pontus
absorbet.
Oyleus uero Ayax, qui xxxii nauibus suis in predictam incidit
tempestatem, omnibus nauibus suis exustis et submersis in mari, in
suis uiribus brachiorum nando semiuiuus peruenit ad terram.
Et inflatus pre nimio potu aque uix se nudum recepit in
litore, vbi usque ad superuenientis diei lucem quasi mortuus iacuit
|
|