Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 622


Alienum offerentes ignem sacrificiis
Perierunt absque mora mortibus orrificis,
Quia lex hoc prohibebat in sacris officiis.

Notum est, quę sit sors illa, quę viva interiit
Nec hoc latet, quod cum suis Chore flammis periit.
Prodest nobis, quod scriptura istud non preteriit.

Vobis, o Gabaonite, foret mori optimum,
Quam ęternę servitutis deportare cophinum.
Nobis dicitur, qui mundum adoptamus dominum.

Gyezi cupiditatis inflammatus facula
Sumpto precio leprosi fit conspersus macula.
Devitemus hec, ne simus aliorum fabula.

Ex his paucis perquirantur multa, quę non scribimus;
Nam quid est ad scripturarum silvam sensus minimus?
David regi monstrat viam, tamen puer timidus.

Omni hora, cum intramus dei sanctuarium,
Semper nobis ministratur hoc helectuarium;
Stultum est, si refutamus, quod est necessarium.

Haec sunt enim in sinistra digesta superius,
Quę per spaciosam viam eunt in deterius,
Nullus tenebras incurrat vagantes exterius.

Torna all'inizio