Salimbene de Adam: Cronica

Pag 689


intendentes, quam olim perdiderant, recuperare Hyspaniam.
Sed illarum partium adunati Christiani et crucesignatorum
ex diversis partibus adiuncti, licet cum multo Christianorum damno,
de Saracenis triumphaverunt.
Anno Domini MCCLXVII, indictione X, rex Karolus in
Tuscia longo tempore obsedit castrum Podii Boniçi, in quo inclusa
erat magna multitudo nobilium, qui erant contra Ecclesiam.
Tandem concordavit cum illis, et abierunt.
Quod Cremonenses extrinseci reversi sunt in Cremonam; et Pelavicinus et
dominus Bosius Cremone dominium perdiderunt, procurante domini pape
legato.

Et eodem anno facta fuit pax et concordia inter Cremonenses
extrinsecos et intrinsecos per legatum domini pape. Et eodem
anno dominus Ubertus Pellavicinus perdidit dominium Cremone
et aliarum civitatum in quibus dominatus fuerat, et ivit ad castra
sua ad habitandum in eis, que habebat in episcopatu Placentino,
quorum vocabula Landasium et Ghisalecclum. Et mirabatur ipse
Pellavicinus quomodo unus sacerdos cum blandis verbis expulerat
eum de dominio suo. Ideo consuevit dici:
Cum verbis blandis et factis sepe nephandis
amentem prudens fallere sepe solet.
Idem sensus habetur Prover. XXIX: Homo qui blandis fictisque
sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. Dignum
fuit quod Pellavicinus dominium perderet de Cremona,
quia posuit furcas iuxta Padum, timens dominium perdere, si
devoti qui se verberabant Cremonam ivissent. Ideo dicit Sapiens,
Prover. X: Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum
iustis dabitur. Item Prover. XII: Non roborabitur homo ex impietate,
et radix iustorum non commovebitur.
Item eodem anno exivit dominus Bosius de Dovaria cum parte
sua de Cremona et fuit obsessus in Rochetta. Isti duo dominati
sunt in Cremona temporibus multis. De quorum dominio potest

Torna all'inizio