Haec autem positio partim est haeretica, et partim catholice sustineri potest.
Ipsi enim ponunt, quod res secundum ordinem exeunt a Deo, ita quod a causa
prima, quae Deus est, creatur immediate intelligentia, a qua iterum exit anima
orbis; et ab illa producitur substantia ipsius orbis: et pro tanto potest dici
motor proximus forma eius vel anima, quia dat sibi esse, sicut causa sibi proportionata.
Hoc autem fides nostra non patitur, quae solum Deum rerum creatorem
ponit, ut supra dictum est. Et ideo Angelos, qui movent orbes proxime,
possumus motores dicere, non formas vel animas: quia orbes recipiunt ab eis
motum tantum, non autem esse. In hoc autem sustineri potest, ut dicamus, superiores
Angelos, qui habent formas magis universales, esse motores separatos et
remotos; Angelos autem inferiores, qui habent formas magis particulares, ut
prius dictum est, esse motores proximos. Unde etiam Avicenna
dicit quod intelligentiae apud philosophos sunt qui in lege vocantur superiores
Angeli, ut Cherubim, et Seraphim; animae vero orbium dicuntur inferiores, qui
dicuntur Angeli ministerii.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Commentator dicit in 1 Caeli et Mundi,
motus caeli dicitur naturalis, non quia principium eius activum sit aliqua forma
naturalis, sed quia ipsum corpus caeleste est talis naturae ut talem motum
natum sit suscipere ab aliquo intellectu, non habens naturam repugnantem huic
motui voluntario, sicut est in nobis. Natura enim non tantum dicitur de forma,
sed etiam de materia.
Ad secundum dicendum, quod Philosophus loquitur contra illos qui ponebant
caelum de natura inferiorum corporum: tunc enim motus ille esset ab anima
contra naturam corporis moti; et ideo oporteret laborem et poenam esse in
movendo. Sed si ponatur motus ille ab intellectu secundum conditionem corporis
moti, non est ibi violentia nec labor.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in libro de substantia
orbis, corpus caeleste non est generabile nec est corruptibile, sicut corpus
nostrum; et ideo non indiget aliqua forma vegetante ipsum. Similiter etiam
motor eius non acquirit cognitionem a rebus, sed habet scientiam quasi activam;
et ideo non indiget anima sensitiva; et ideo secundum philosophos non
dicitur univoce anima caeli et hominis.
Ad quartum dicendum, quod secundum Philosophum,
in corpore caeli est assignare differentias positionum; ita quod dextrum eius
dicatur oriens, unde incipit motus; et sinistrum occidens, et superius polus
meridionalis, et inferius polus septemtrionalis, et anterius, superius hemisphaerium,
et posterius, inferius; tamen istae partes, ut idem Commentator dicit,
|
|