Salimbene de Adam: Cronica

Pag 345


frater Ugo dixit: «Credo quod sic legisti sicut una mulier legit
psalterium, que, quando est in fine, ignorat et non recordatur
quid legerit in principio. Sic multi sunt legentes et non intelligentes,
vel quia contemnunt que legunt, vel quia obscuratum est inscipiens
cor eorum
. Nunc itaque dic michi quid de Ioachym velis
audire, ut, de quo magis dubitas, cognoscamus». Cui frater Petrus
dixit: «Volo quod probes michi per Ysaiam, sicut docet Ioachym
abbas, quod vita Friderici imperatoris in LXX annis debeat
terminari (nam adhuc vivit), et quod non possit interfici nisi
a Deo, id est non morte violenta, sed naturali». Cui dixit frater
Hugo: «Libenter, sed audias patienter et non declamatorie et
cum cavillationibus. Nam in ista doctrina oportet accedentem
credere. Abbas Ioachym fuit sanctus homo, et dicit quod ista
que predicit futura revelata fuerunt sibi a Deo ad hominum utilitatem,
iuxta verbum quod scriptum est: Dedisti metuentibus
te significationem, ut fugiant a facie arcus
. Et ideo non sum incredulus
celesti revelationi, quia, si credo sibi quod tribulationes
propter peccata hominum sint future, nulla michi propter hoc
pena promittitur, sed magnam utilitatem inde consequi possum,
sicut Gregorius dicit: 'Minus enim iacula feriunt que previdentur,
et nos tolerabilius mundi mala suscipimus si contra hec per providentie
clipeum munimur'. Ideo dicit Sapiens in Prover.
XXVIII: Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est
dure, corruet in malum
. Item Eccli. XVIII: Homo sapiens in
omnibus metuit
. Item Ieronimus: 'Prudenter timetur quicquid
potest accidere'. Item Eccli. I: Timor Domini expellit peccatum.
Nam qui sine timore est non poterit iustificari
. Ideo dicit infra,
eodem I: Non sis incredibilis timori Domini. Item Eccli.
XXXIII: Timenti Deum non occurrent mala, sed in temptatione
Deus illum conservabit et liberabit a malis
.
Exemplum cuiusdam iuvenis qui invenit se ultra fluvium, fusa ad Deum
prece.

Exemplum illius iuvenis qui, cum a quadam iuvencula traheretur
ad peccandum, oravit et invenit se ultra fluvium. Unde

Torna all'inizio