QUAESTIO 1
Hic incipit quaestio de gratia Christi, quia de scientia eius in sequenti distinctione
quaeretur; et quaeruntur tria. Primo de gratia eius secundum quod est
singularis homo. Secundo de gratia, secundum quod est caput Ecclesiae. Tertio
de gratia unionis.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum in eo sit gratiam habitualem ponere,
qua anima eius perficiebatur, quae dicitur singularis hominis; 2. De plenitudine
illius gratiae.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo fuerit gratia habitualis
perficiens animam eius
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo gratia dicta non fuerit. Sicut enim se habet filiatio
adoptionis ad filiationem naturalem; ita se habet bonitas gratuita ad bonitatem
naturalem. Sed Christus, sicut ex unione habuit quod esset filius naturalis, ita
habuit quod esset naturaliter bonus. Ergo sicut non ponitur in eo filiatio adoptionis;
ita non debet poni bonitas gratuita.
2. Praeterea, gratia datur hominibus ut assimilentur Deo. Sed Christus nunquam
fuit dissimilis Deo. Ergo gratia nunquam indiguit.
3. Praeterea, ubi est lux solis, non indigetur lumine candelae: quia maior lux
offuscat minorem.Sed in Christo fuit lux Divinitatis, quasi lux solaris. Ergo non
oportuit in eo ponere lumen gratiae.
4. Praeterea, Damascenus dicit, quod sicut anima regit
carnem, et operatur per eam sicut per instrumentum, ita Divinitas regebat animam
Christi. Sed instrumentum non indiget aliquo habitu quo regatur in opere,
quia regitur per agens principale. Ergo et anima Christi non indigebat habitu.
5. Praeterea, gratia ad hoc datur hominibus, ut per eam peccatum vitetur, et
gloria adipiscatur. Sed ex hoc ipso quod Christus fuit Deus, habuit quod peccare
non posset, ut in praecedenti distinctione dictum est; et iterum habuit plenum
ius in gloria divina, ut dictum est distinct. 10. Ergo gratia non indiguit.
SED CONTRA, sicut anima est perfectio corporis ita gratia est perfectio animae.
Sed non minus debuit habere animam perfectam quam corpus perfectum. Ergo
sicut assumpsit corpus cum anima, ita assumere debuit animam cum gratia.
|
|