quia dominus abbas cum multis fratribus albis vestibus indutis ad me modo gratia visitandi
venerunt michique matutinale officium decantantes post paululum se huc venturos
meque secum assumpturos esse dixerunt". Dum itaque fratres, qui ad eum venerant,
ad eius visionem intenti et, si vera essent quae retulerat, sollicite praestolarentur, post
unius horae spatium frater ille magna cum exultatione emisit spiritum. Ex quo animadvertere
possumus beatissimum patrem Benedictum fuisse, qui ei cum illa albatorum
contione apparuit eumque secum, ut promiserat, assumpsit. Haec, quae retuli, in quadam
veteri paginula imperito satis stilo exarata repperi nostroque nunc associare libello
studui.
21. Quia vero omnipotens Deus non tantum in magnis, sed etiam in minimis rebus
aliquando ostendit mirabilia sua, ut fides credentium magis ac magis augeatur ac in laudibus
creatoris sui universa creatura prorumpat, cum in cunctis usui humano concessis
paterna pietate curam habere conspicitur, quid de lampadibus in hac ecclesia nostris temporibus
actum sit, sicut a Georgio venerabili monacho, qui eiusdem ecclesiae custos adhuc
superest, didici, ex parte referre non neglegam.
Cum quadam die unus e custodibus lampadem in oratorio ante altare igne admoto
accendisset eamque sursum paene usque ad laquearia elevasset, repente delapsa ante
altare in pavimentum cecidit. Mirabilis Deus in factis suis! non solum fracta non est,
sed nec oleum effusum nec ignis in ea accensus extinctus est.
Alio igitur tempore, cum praefatus Georgius lampadem ante imaginem Salvatoris,
quae supra fores ecclesiae depicta erat, vellet reficere, invenit eam extensis uncinulis ita
in aere dependere, ut nulla prorsus materie sustentaretur. Qui mox convocatis fratribus,
qui prope astabant, eis, ut tanti testes miraculi esse deberent, quod miratur, ostendit.
Praeterea alio tempore in hac eadem ecclesia beati Benedicti ea nocte, quae praecedebat
diem, qua eius festivitas agebatur, sicut ab eis, qui huic miraculo interfuere, accepi,
dum ad vigilias unus e custodibus lampadem ante imaginem eiusdem beati Benedicti
reficeret, repente delapsa in pavimentum corruit ac illaesa permansit. Quae iterum ter
sursum elevata ter cecidit et, quod mirabilius est, nec ipsa frangi nec oleum effundi nec
lumen in ea accensum extingui divina conservante virtute potuit.
Plura sunt in huius monasterii oratorio ex lampadibus huiusmodi facta miracula, quae,
quia valde similia sunt, superfluum scribere duximus; haec autem iccirco scripsimus, ne,
quia parva sunt, omnino contemni viderentur.
22. Unum autem, quod in superiori libro a memoria excidit suo in ordines referre, in
quo me tibi narrare promiseram, qualiter omnipotens Deus hoc monasterium saepe de
tyrannorum manibus eripuerit, in hoc secundo, ne a memoria laberetur, scribere oportunum
duximus.
Dum praedecessoris nostri Atenulfi tempore praedia huius monasterii acriter ab
Aquinensi comite infestarentur et neque monachorum precibus neque reverentia almi
patris Benedicti, qui fundator et aedificator huius coenobii extiterat, animus eius emollisceret,
ut ab huius loci laesione se aliquo modo temperaret, praedictus abbas necessitate
compulsus, postquam vidit ferocem animum viri nullo modo mitigari posse, aliquot ex
Normannis, qui tunc temporis conductu nostrorum principum Italiam adventabant, in
possessiones huius monasterii, quatinus eas a praedicto comite per eos tueretur, induxit;
qui, postquam et domos ad manendum et stipendia, quibus sustentarentur, abunde percepere,
coeperunt quaeque monasterii pertinentia more strenuorum militum inimicis longe
repulsis circumcirca nobiliter fideliterque defendere. Igitur dum praedictus abbas et, qui
ei in regimine secundo gradu successerat, supervixere, conducti milites satis honeste in
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|