Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 232


fecisse ut sit eis propicia in recessu, in ciuitatem Troye iubeat intromitti
et coram templo Minerue locari, ut dea Pallas in talis enxenii
oblacione sedata pro furto Palladii in eorum reuersione cum
nauibus eorum ad propria absque maris periculis eos salue nauigare
permittat. Licet enim rex Priamus ad petita nullatenus respondisset,
Heneas tamen et Anthenor faciendum esse dixerunt, asserentes
quod tale enxenium ad ciuitatis decus perpetuo sit mansurum.
Inuitus itaque rex Priamus annuit quod Heneas et Anthenor dolosis
fraudibus concesserunt. Et interim Greci promissum aurum et
argentum a Priamo rege percipiunt et [h]onera frumentaria eis pacta
eorum deducunt ad naues et [h]onerant in eisdem.
Vniuersi uero Greci conuenientibus in vnum cum maximo deuocionis
affectu cum eorum processionibus sacerdotum cum funibus et aliis
necessariis trahunt equm et usque ad portam ciuitatis deducunt.
Non enim porta fuit tante latitudinis et altitudinis spaciosa quod per
eam potuisset equs ipse commode introduci. Propter quod necessarium
extitit quod ex muro et porta in tantum demoliri deberet
quod fieret ad introduccionem equi ipsius altitudinis et latitudinis
spaciose. Quo facto, equm ipsum in ciuitatem Troyam ciues cum
multo gaudio introducunt. Sed non est nouum ut extrema gaudii
luctus occupet, cum Troyani ciues et maiores eorum ex cecis
insidiis facti ceci non equm, licet equm fata statuerunt, sed mortem
pocius eorum uisceribus inpresissent. Inmiserunt enim Greci in
predictum equmn quendam nomine Syononem, cui Greci claues assignauerunt
ut, oportuno captato tempore, aperiret clausuras constructas
in equo, et quam primum perciperet Troyanos per eorum
hospicia dormiendo quiescere, ipsis foris existentibus signum daret
in flamma ignis accensi ut Greci ciuitatem commodius possent intrare
et habilius possent morti tradere dormientes.
Eadem autem die Greci, insidioso quesito colore, miserunt ad
Priamum se a Troya uelle recedere et apud Thenedon se primo conferre,
ubi Helenam occulte recipere statuerunt, timentes si ipsam in
Troya reciperent ne forte tumultus in exercitu Grecorum insurgeret
contra eam ut ipsam exinde morti traderent, nec esset tunc
qui posset eam sua defensione tueri. Placuerunt igitur Priamo
uelut ignaro ficticia uerba Grecorum, ea reputans esse uera. Vnde
Grecis ipsis ascendentibus naues eorum et uelificantibus a litoribus

Torna all'inizio