Petrus Damiani: Epistulae

Pag 180


visceribus obdulcatus sum et refectus, ut regalibus, immo caelestibus me
deliciis arbitrarer impletum. Solo autem uno die, quoniam ad me dapifera
mea consuete non venit, intolerabilis me famis inopia cruciavit. Uxor enim
eius cotidie fecerat pro eius anima sacramentum hostiae salutaris offerri,
uno autem die, inhorrescente brumalis inclementia temporis, attingere
limen accclesiae supersedit. Quapropter illis mutuo conferentibus liquido
patuit, eum illo die signanter inedia tabefactum, quo pro ipso non fuerat
sacrificium laudis oblatum.
Sed nec illud silentio dignum duco, quod Atto piae memoriae Auximanus
civis, prudens videlicet et honestus vir, me praesente narravit.
Mulier, inquit, quaedam obeunte viro vidua remanens in quodam presbytero
magnam spem de praefati viri sui salute posuerat, eique per domesticam
famulam crebrae satis oblationis exenia dirigebat, per eam semper
obsecrans, ut defuncti sui dignaretur habere memoriam. Quod ille non
difficile promittebat, verumtamen avarus et tenax, numquam benedictionem
mulierculae, vel ex his, quae ipsa detulerat, porrigebat. Unde factum
est, ut eam tam crebri iam tederet itineris, et accusaret intra se tenaciam
sacerdotis.
Post multa, quadam die per eandem piorum munerum baiulam misit
eadem matrona presbytero gallinam coctam, subcineritium panem et vasculum
vini. Igitur dum illa casu tunc solito propensius esuriret, et querelam
cordis cogitationisque tumultus adversus presbyterum sustineret, huc
illucque omnia undique circumspiciens in remotioris secessus angulum
cauta divertit, ipsaque sibi discumbens pariter et assistens, quaeque portabat
inhianter universa consumpsit. Mulier igitur cibo potuque refecta mox
laetitia cordis exultans caput terrae prostravit, deinde se subrigens ad
caelum manus extendit et in vocem huius orationis erupit: Deus , inquit,
omnipotens, qui das escam omni carni , sicut caro mea refecta est hoc cibo
corporeo, ita per misericordiam tuam hodie et anima domini mei satietur
in paradiso.
Regressa igitur ad dominam suam mulier, quid responsum sit a sacerdote,
requiritur, illa vero gratias egisse ac circa defunctum vigilantiam
promisisse testatur. Proxima nocte per visum adest vir, uxori de pridianis

Torna all'inizio