vectae nubecula, videbatur ascendere; quippe qui mundus ex aquis
terrenae delectationis assumptus multitudini populorum tam miraculis
quam vita splenduerat et doctrina; quibus in lata perditionis
via quasi caecis errantibus luminosum iter pandens ad gloriam,
eam, quae prius stricta paucis in illa gradientibus timebatur, ampliaverat
se turmatim sequentibus vitae viam. Regnat ergo dives in
patria pro paupertatis transitoriae copia; regnat, inquam, sibi regibus
huius mundi substratis, quos hic misera rerum pereuntium ditat
inopia.
71 Factus est itaque concursus populorum civitatis Assisii
Deum unanimi iucunditate laudantium, eo quod tantum illis dignaretur
commendare depositum. Erat autem primitus pro tanti patris
subtractione planctus filiorum non modicus, qui non multo post in
laetitiae canticum est conversus. Videbant namque novum illud,
quod fecerat Dominus super terram; videbant, inquam, non planctu
sed plausu dignum miraculum, sacrum videlicet corpus, Christi
stigmatibus decoratum. Aspiciebant membra eius, morbida prius
et rigida, iam tractabiliter pro tangentis se voluntate flectentia; carnem
quoque, duram prius et lividam, veluti pueruli teneritudine
iam resumpta, mirando candore nitentem, et quasi carnis glorificatae
speciem prae decoris magnitudine praetendentem. Gloriosum
|
|