Paulus Diaconus: Carmina

Pag 51


VERSUS PAULI DIACONI.
Sic ego suscepi tua carmina, maxime princeps,
Ceu paradiseo culmine missa forent.
Luminibus tacitis quae postquam cuncta notavi,
Terruerunt animum fortia verba meum.
Eheu, supplicii mihi ponitur optio trini,
Artat et incertum quaestio dura satis.
Dicam equidem quod mente gero, sed vestra potestas
Effitiat potius, haurit ut arce poli.
Non opus est claustris nec me compescere vinclis:
Vinctus sum domni regis amore mei.
Nam si parva licet rebus componere magnis,
Et valet a summis hic paradigma trahi:
Ut sacer inmenso Christi Petrus arsit amore,
Postquam dimisit crimina Christus eius,
Sic ubi donasti facinus, pietatis amator,
Inflammat validus cor mihi vester amor.
Si satagam Sigifrid truculentum cernere vultum,
Vix perpendo aliquod utilitatis opus.

Torna all'inizio