Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 86


quod anima obliviscitur virtutis operative, unde
quando cor incipit postmodum dilatari, revertitur
spiritus ad principalem sedem, et ex ipsa reversione
oritur quidam sonus, qui suspirium
nominatur. Verumtamen sunt quam plures, qui
ex prava consuetudine vel morbo suspirant.
Mulieres autem quandoque suspirant, ut decipiant
amatores. Nam et ipse multociens suspiriis
deluduntur. Suspiria quidem largo modo
possunt dici nutus, inditium et signum. Porro
per suspirium plurima indicantur. Profecto,
cum quidam miles non longe a quadam virgine
sederet, vehementer suspiravit; interrogatus
tandem ab ea, quare suspiraverit, respondit:
"Non audeo vobis mei cordis desiderium aperire".
Illa vero notabile sibi verbum proposuit dicens:
"Non videtur habere virilem animum, qui
mulieri suam dubitat patefacere voluntatem,
dummodo loquendi oportunitas adsit".
Licet autem plura, que lasciviam ostendere
videntur, in hoc opere posuerim, non tamen est
credibile me fuisse aut velle fore lascivum, quia
Salomon, qui meruit assistrici Dei, id est eius
sapiencie, copulari, multa posuit in Canticis
canticorum, que secundum litteram magis possent

Torna all'inizio