Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 102


XXIV. -Porro dux Rogerius, adhuc juvenis et nil malae suspicionis adversus aliquem
habens, sed ex sui cordis puritate alionum mentes dijudicans, Longobardos aeque ut Normannos
- quia ex partae matris ex eorum gente erat - sibi fideles credens et eorum genus
nostrae gentis invisum minus discernens, castra sua tuenda eis haud secus ac Normannis delegabat.
Unde accidit ut, cum apud Malfam, minus sibi prospiciendo, idem faceret, Malfetani
urbe et castris, quae Guiscardus ad perfidiam eorum comprimendam ibidem fecerat,
pro libitu suo utentes, liberam facultatem fraudis suae exercendae nacti, jugum gentis nostrae
et ducis, quia moris nostri executor erat, a se excutere, nec tributum et servitium statutum
persolvere, sed et ipsi duci ad eandem urbem accedendi, omnibus fidelibus suis exclusis,
aditum arroganter denegarent.
Dux autem, videns tantum damnum sibi illatum, de credulitate, quam erga eos habuerat,
sero poenitens, a comite et caeteris fidelibus suis consilium subjugandi eos requirit. Sicque
avunculo comiti, ut sibi attentissime succurrat, medietatem urbis sibi, si subjugare possent,
concedens, ab omni Apulia et Calabria navali et equestri exercitu admoto, peditum etiam
copiis certatim accelerat, anno incarnationis Domini MXCVI. Urbem itaque a procintu
maris navibus cingentes, per praecipitia circumadjacentium montium equitum et peditum
copias prudenter ex consilio et opere comitis ordinantes, undique obsidione vallant. Sic
itaque urbem opprimendo, profecto, ut credimus, obtinuissent, nisi infortunium tale, quale
subtitulando annotabimus, intercessisset.
Boamundus namque, ducis auxilio simulato, et ab ipso submonitus, adveniens, plus fratri
ad damnum quam ad proficuum, non tamen, ut credimus, ex industria factus est. Ipso
anno, ex edictu Urbani papae expeditio versus Jerusalem ab undique terrarum ferventissima
erat. Boamundus autem, qui jam dudum cum Guiscardo patre Romaniam pervaserat
et semper eam sibi subjugare cupiens erat, videns plurimam multitudinem per Apuliam, (sed
sine principe), illorsum accelerare, princeps exercitus, sibi eos alligando, fieri volens, signum
eiusdem expeditionis, crucem videlicet, vestibus suis apponit.
Porro juventus bellica totius exercitus, tam ducis, quam comitis, novarum rerum, ut
in tali aetate assolet, appetens, visa cruce Boamundi et ab ipso submoniti ad id faciendum,
certatim concurrunt. Sicque, crucibus sumptis, fines christiani nominis ulterius non attentare,
donec paganorum fines pervadant, absque cunctatione voto obligantur. Dux autem
et comes, exercitum suum maxima ex parte sibi taliter defecisse videntes, tristes expeditionem
solvunt: sicque urbs, pene usque ad deditionem vexata, tali infortunio liberatur.
Boamundus mare transiit: dux in Apuliam secedit; comes Siciliam revertitur. Urbs
obsessione gaudens liberatur.
XXV. - Colomanus autem, rex Ungarorum, audiens famam Siculorum gloriosi comitis
Rogerii, legatos dirigens, filiam suam in matrimonium concedi expostulat. Ille vero, quamvis
honesti viri, qui ad hoc venerant, essent, tamen illos honeste a se dimittens, de suis etiam,
ne fallatur, cum ipsis dirigens remandat, ut, si executum quod coeperat velit, alicuius auctoritatis

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio