Robertus itaque prememoratus comes, cum, recedente Adam,
militie Regis apud Aversam regimen suscepisset, ita omni militaris
virtutis et strenuitatis instantia Neapolitanos constringebat
fines, ut numquam per eos ad malum inferendum hostibus exire
daretur, nisi forte in nocte, cum videri non possent. Sergius vero
magister militum, ex quo Rex in Siciliam discessit, Pisam navigio
transvectus abiit, si forte inde sibi ceterisque suis excussionis opem
collaturus esset, cum Rex ipse Neapolim obsessurus rediret.
Ipse autem Rex Natalis Dominici subsequentis die adveniente,
duos liberos suos ad militiam promovit: Rogerius scilicet ducem et
Tancredum barensem principem; ad quorum videlicet laudem
et honorem quadraginta equites cum eisdem ipsis militari cingulo
decoravit. At Robertus comes, qui totiens iam supradictus
est, completis in sorte vicis sue apud Aversam, duobus mensibus,
Novembri scilicet et Decembri, ad sua revertitur; cui successit
Simon comes Sancti Angeli, cuius superius memoria habita est;
vir scilicet, ut iam dictum est, potens in armis, sollertisque
ingenii.
6
Placet quidem in hoc loco non esse pretereundum, licet videatur
narracionis ordo interrumpi, qualiter longe antefutura
Rogerii victoria simulque eius capiti imponenda corona a
quodam tellesine vallis presbytero per sompnii revelacionem
fuit prescita. Quod videlicet sompnium tamdiu apud se tenuit
occultum, quousque Neapolim fugato Ranulpho comite eiusque
terra Regi Rogerio universa subiecta, palam post et sine timore
detegens, potuit omnibus edicere. Quod ego post dicessum
Regis in Siciliam audiens, ad monasterium, quo tunc eram, venire
feci presbyterum precans obnixius ut quod per sompnium de rege
ipso previderat michi desideranti fideli narracione patefaceret.
7
Referebat igitur nobis quia paulo ante obbitum Guyllelmi ducis,
dum rex ipse positus esset in comitatus honore, quadam nocte
dormiens videbat per sompnium quod dux prefatus Guyllelmus
|
|