passiones humanae sunt. In passionibus autem quaedam sunt in quibus passionem
inferens de sui ratione natum est in prosecutionem movere, sicut delectabile
quod concupiscibili passiones infert; et in his difficile est retrahi a prosecutione,
et facile est prosequi. Unde temperantia, quae circa principalia delectabilia est,
modum habet in retrahendo; et propter hoc temperatus plus assimilatur insensibili,
qui superabundat in fuga, quam intemperato qui superabundat in prosecutione
talium delectabilium. In passionibus autem in quibus passionem inferentia
nata sunt ad fugam movere, sicut sunt timores et audaciae, difficile est prosequi
vel sustinere, facile autem fugere; unde modus fortitudinis, quae circa timores et
audacias maximorum terribilium est, modus est in aggrediendo; et ideo fortis
magis similatur audaci qui superabundat in aggrediendo, quam timido qui superabundat
in fugiendo. In actionibus autem non consideratur inclinatio affectus
magis ad unum quam ad aliud nisi per accidens, inquantum convincitur passionibus.
Et ideo iustitiae, quae circa actiones est, modus est aequalitas, sicut fortitudinis
superextensio, et temperantiae refrenatio et diminutio.
Omnes igitur virtutes in quibus difficultas consistit in refrenando prosecutionem,
conveniunt in modo cum temperantia: hoc autem contingit in omnibus in
quibus est inclinatio ad prosequendum. Haec autem inclinatio duplex est. Una
qua affectus inclinatur per passionem; alia qua ex passionibus ipsius est inclinatio
ad exteriores gestus, quae sunt signa interioris passionis. Affectus autem
inclinat ad prosequendum vel bonum proprium; et hanc inclinationem refrenat
«continentia», quae, ut dicit Tullius est «per quam cupiditas consilii
gubernatione regitur»; vel malum alienum, inquantum est contrarium bono
proprio; et hanc inclinationem refrenat «clementia», quae, ut dicit Tullius ibid.
est «virtus per quam animus in odium alicuius concitatus, benignitate retinetur».
Inclinationem autem quae ad exteriores gestus est, quibus interior affectus
ostenditur, refrenat «modestia», ut nihil in eis immoderatum sit; quae est virtus
per quam pudor honestatis puram et stabilem comparat auctoritatem. Sed quia
difficillimum est refrenare a delectationibus tactus, ideo iste modus in temperantia
quae est circa huiusmodi delectationes consistit principaliter, et quasi
integraliter, in aliis autem participative.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod «continentia» tripliciter dicitur. Uno modo
secundum quod aliquis habet rationem rectam, quae a passionibus excellentibus
nondum edomitis refrenat; et est circa eadem ac temperantia, ut in 7 Ethic.
dicitur: sic enim Philosophus continentiam accipit; et differt a temperantia
in hoc quod temperatus huiusmodi passiones non patitur; et secundum
hoc «continentia» non est virtus, quia operatur quod bonum est, non delectabiliter
et faciliter, quod requiritur ad virtutem; et ita reducitur ad temperantiam sicut
imperfectum ad perfectum, et ut pars potentialis. Alio modo dicitur «continentia»
secundum quam homo se refrenat non solum ab illicitis delectationibus, sed
etiam a licitis; et sic dicit quemdam perfectum statum temperantiae, sicut et virginitas;
|
|