maleficium remanere non poterit impunitum. Unde vestram
prudentiam deprecamur quatenus super hoc velitis diligenter
inquirere veritatem, ad vindictam taliter properantes, ne quid
de iure vel de facto remaneat corrigendum.
CXVI.
Responsiva ad predictam.
Quotiens in nostris partibus aliquid accidit quod pro sui
qualitate correctionem exigat vel iudicium postulet ultionis,
etsi generaliter pro omnibus condolemus, speciali tamen turbatione
movemur, si vestri cives, quos volumus honorare in
quantum noster districtus extenditur, offendantur. Unde sciatis
quod super talis civis vestri morte, inquisitione habita diligenti,
et domus illorum qui hoc perpetrarunt destrui fecimus et sua
bona omnia confiscari; et ut nil impunitum remaneret, eosdem
sub banno communis nostri posuimus, de quo exire de cetero
non valebunt, eo servato, quod si aliquando ad manus nostras
devenerint ipsos in personis graviter puniemus. Quare vestram
dilectionem rogamus, ne ob id erga nos vel terram
nostram malevolentiam aliquam habeatis; quia, si quid est
quod adbuc fieri possit, pro vestre voluntatis arbitrio
procedemus.
CXVII.
Littere pro furto generales.
Universis potestatibus civitatum, castrorum et omnium
locorum rectoribus et consulibus presentes litteras inspecturis
U. potestas, consilium, et commune civitatis Bononie, salutem
et prosperis successibus abundare. Rem gravem non modicum
et enormem in civitate nostra notitie vestre reducimus noviter
v
|
|