Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 938


in 4 Metaph. (scilicet quod affirmatio et negatio non verificatur de eodem),
ponuntur alia principia magis propinqua particularibus conditionibus; ita
etiam in lege praeter dilectionem proximi oportuit poni aliqua specialia praecepta
quae dirigerent in particularibus actibus.
Et similiter dicendum ad tertium de concupiscentia, quae est sicut radix
omnium malorum.
Ad quartum dicendum, quod nocumentum quod alicui in persona infertur, naturalem
horrorem habet, nec terminatur ad aliquod reale bonum facientis, sed
solum ad bonum aestimatum, quod est vindicta. Sed nocumentum quod infertur
in subtractione rerum, vel in abusu uxoris, natum est habere quamdam delectationem,
inquantum terminatur ad aliquod bonum reale, ad minus sensibile,
ipsius operantis. Et ideo ista duo nocumenta distinguuntur praeceptis pertinentibus
ad cor et ad actum; non autem praeceptum quod est de nocumento personae
proximi, talem distinctionem recipit.
Ad quintum dicendum, quod secundum Philosophum in 5 Ethic., legislator
intendit commune bonum per lationem legis; et ideo actus particulares
unius hominis non praecipit nisi secundum quod ad alium ordinatur. Et propter
hoc etiam quantum ad modum tradendi ista praecepta, hoc modo fuerunt assignanda,
ut per ea ordinaretur homo tantum ad alterum quamvis in ordinatione
ad alterum includatur etiam ordinatio ad seipsum, sicut in dilectione proximi
includitur dilectio sui.
Ad sextum dicendum, quod non oportuit in praeceptis decalogi omnium virtutum
actus praecipi, quia hoc ad perfectionem vitae virtuosae pertinet; sed
oportuit tantum in illis hominem dirigi per praecepta decalogi quae primo
facienda occurrunt tendentibus in virtutem, ut dictum est.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod praecepta decalogi ordinantur secundum
quod primo et principaliter facienda vel vitanda occurrunt. Et quia in spirituali
vita, ad cuius directionem decalogus datur, ratio agendi Deus est quasi
finis; ideo praecepta quae ad Deum ordinant, primo ponuntur, inter quae talis
ordo consideratur ut prius illud praeceptum ponatur cuius contrarium a Deo
magis elongat: quia gradatim Deo approximamus a remotioribus discedentes.
Et ideo praeceptum quo prohibetur contrarius cultus, per quem homo quasi
totaliter a Deo recedit, prius ponitur quam praeceptum quo prohibetur irreverentia
in vane assumendo divinum nomen; et ultimo ponitur praeceptum de
quiete cordis in Deum, in quo homo Deo maxime appropinquat.
In praeceptis autem secundae tabulae etiam similis ordo observatur, ut scilicet
prius ponatur illud praeceptum quod primo in bona conversatione occurrit. Et
quia prius est ordinatio hominis ad domesticos quam ad extraneos, ideo praeceptum
de honoratione parentum praemittitur aliis quae ad omnes communiter
pertinent, in quibus etiam praemittuntur prohibitiones illorum quae principaliter

Torna all'inizio