Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 260


quae sunt in civitate per quandam similitudinem reservantur
in domo. Unde et Philosophus primo Politicorum,
regimina unius domus assimilat regiminibus civitatis.
Civitas autem (quantum ad praesens spectat) duplici
regimine regi potest, politico scilicet et regali. Dicitur
autem qui praeesse regali dominio, cum praeest secundum
arbitrium et secundum leges, quas ipse instituit.
Sed tunc praeest regimine politico, quando non
praeest secundum arbitrium, nec secundum leges quas ipse
instituit; sed secundum eas quas cives instituerunt. Cum
enim principans in civitate ipse secundum seipsum principatur,
et ipse leges instituit: regimen illud ab illo regnante
nomen sumit, et dicitur regale. Sed cum leges non
instituuntur a principante sed a civibus, illud regimen non
est denominandum ab ipso regnante et prinipante, sed
magis ab ipsa politia et ab ipsius civibus. dicitur ergo tale
regimen politicum vel civile. His autem duobus regiminibus
in civitate secundum Philosophum in Polit. assimilantur
duo regimina domus, paternale, et coniugale.
Nam regimen paternale assimilatur regali: coniugale vero,
politico. Debet enim vir praeesse uxori regimine politico,
quia debet ei praeesse secundum certas leges, et secundum
leges matrimonii, et secundum conventiones
et pacta. Sed pater debet praeesse filiis secundum arbitrium,
et secundum regimen regale. Inter patrem enim
et filium non interveniunt conventiones et pacta, quomodo
eum regere debeat: sed pater secundum suum arbitrium
prout melius viderit filio expedire, ipsum gubernat
et regit: sicut et rex gentem sibi subiectam regere
debet secundum suum arbitrium, prout melius viderit
illi genti expedire. quare tale regimen recte dicitur regale.
Sed inter virum et uxorem semper interveniunt
quaedam conventiones et pacta, et sermones quidam, quomodo
vir habere se debeat circa ipsam. Dicitur ergo
tale regimen politicum: quia assimilatur illi regimini,

Torna all'inizio