dominicam sepulturam. In dominico vero die sollempnizandum propter resurrectionem
et in V. feria propter ascensionem. Qui quoque statuit, quod presbiter crismate liniat
baptizatum in vertice, et precepit in ecclesia uti dalmatica semiplena, que pocius fuit collobii
nomine appellanda. Sed his temporibus Arrius presbiter Alexandrinus multos suae
associavit inpietati, dogmatizans patrem et filium et spiritum sanctum non esse unius essentie;
contra quem Nicena fuit synodus congregata CCCXVIII episcoporum; ubi cum de fide
tractaretur, imperator ait ad sacerdotes: “Deus dedit vobis potestatem de nobis iudicandi, vos
autem non potestis ab hominibus iudicari”. Item: “Vos estis dii, non est conveniens, ut homo iudicet
deos, sed ille solus, de quo dicitur: Deus stetit in synagoga deorum”. Ubi simbolum apostolorum
fidei est exaratum, et multa preterea per episcopos constituta. Donatus quoque impie
dogmatizavit, baptizatos rebaptizans et filium minorem patre et spiritum minorem filio
docens. Aiunt quidam, ut in Tripartita ystoria legitur, quod Constantinus
ultimo suae etatis anno baptizatus sit ab Eusebio Nicomediensi episcopo. Distulerat enim
tanto tempore baptizari, desiderans hoc in Iordane fluvio promereri; alii, quod baptizatus
a Silvestro, rebaptizatus ab isto Arriano, eo quod in dogma declinaverit Arrianum. Quod
si verum est, proh dolor! usus bono principio, malo concluditur fine, sed abhorret a vero,
ut catholica indubitanter credit ecclesia. Demum cum Constantinus bellum pararet in Persas, iuxta
Nicomediam mortuus est anno etatis suae LXVI, regni similiter XXX°I°, cuius mortem
crinita stella prenunciavit. Cuius temporibus Alexander Alexandrie fit episcopus, fortissimus
evangelii predicator, Pannucius confessor et episcopus Egyptius. Quirinus episcopus Scisianus
martyrio coronatur. Eusebius episcopus Cesariensis agnoscitur, qui fuit clavis scripturarum,
qui cum Pamphile et martire multa conscripsit. Metodius, qui fuit Tyri episcopus,
multa conposuit, qui ad extremum temporibus Constantini vel, ut quidam aiunt,
Decii et Valeriani martyrio coronatus est. Iuvencus presbiter Hyspanus evangelia versibus
dictavit heroycis. Spiridion Cyprorum fuit episcopus, ad cuius caulas, eum adhuc laycus
esset, fures accedentes nullo ligante subito ligabantur. Cui filia defuncta de quodam
deposito interroganti respondit. Cuius horreum, cum fideliter mutuantibus occurreret
plenum, cuidam fraudatori exinanitum apparuit. Qui quoque cibis aliis deficientibus
cuidam peregrino defecto carnes porcinas obtulit in quadragesima comedendas, et ne peregrinus
|
1
5
10
15
20
25
|