: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

202


40. Cum haec acta fuissent clerusque arma moveret, moritur Landulphus
Herlembaldi frater.
41. Eo tempore archiepiscopus, defuncto abbate sancti Celsi, alium ordinat,
quem Herlembaldus expulit, alium a cenobio sancti Vincentii eodem
modo repulit, illorum simoniam damnans.
42. Hic beatus Arialdus ecclesiam, quae dicitur canonica, reparavit, extra
muros portae novae Mediolani, aedificia pro se et pro sociis apta construxit
de proprio patrimonio. In hac basilica horas canonicas dietim cantabat,
ad quam tanta populi multitudo conveniebat, ut locus illos non caperet.
Conventualiter cum fratribus degebat. In mensa non erant fabulae
sed sanctae lectiones audiebantur. Largus in elemosinis semper fuit adeo,
quod socii publice dicerent eum archam aureis plenam cottidie in pauperes
effusurum.
43. Noctes quoque medias semper trahebat insomnes, partim orando,
partim legendo, partim contra vitia meditando. Numquam sine pauperibus
clericis comedebat, numquam solus extra claustrum pergebat ecclesiae.
Quamvis esset litterarum humanarum divinarumque scientia fultus,
numquam tamen plus in scientia confidebat ac si nullam litteram didicisset.
Sed si in casu necessitatis forsan ad disputationem fuisset provocatus,
statim ad subsidia Dei et sanctorum recurrebat. Saepe corpora sanctorum
visitabat, tot nomina sanctorum in letaniis diurnis proferebat absque libro,
quod cunctis mirabile videbatur. Saepe nudis pedibus incedebat. Postremo
qualis doctrina eius erat, talis et vita.
44. Audita fama sapientiae suae duo sapientes de longinquis Mediolanum
venerunt, cum quibus a mane usque ad vesperum disputavit eosque
confusos et admirantes eius sapientiam domum dimisit.
45. Cum quadam vice iuxta archiepiscopalem aulam disputaret, praesul
cum ordinariis quendam ad eum misit, qui Arialdi sapientiam superaret.
At ille in paucis conclusus rediit dicens archiepiscopo: << Certe Spiritus
sanctus per os Arialdi loquitur >> .

Torna all'inizio