tripliciter impediri. Uno modo ex parte ipsius viae inveniendae, quae
quandoque videtur bona, et non est; et hoc impedimentum «cautio» aufert,
cuius est ex virtutibus vitia virtutum speciem praeferentia discernere. Alio
modo ex ordine ipsius in finem, ne scilicet via quae de se apta est ad finem, aliquo
extrinseco impediatur ne in finem ducere possit; et hoc ad «circumspectionem»
pertinet, quae est cautela vitiorum contrariorum, quibus praecipue prudentia
impeditur. Tertio modo ex parte ipsius hominis tendentis in finem, qui
vias accommodas ad finem intentum invenire non potest: unde oportet quod per
doctrinam ab aliis accipiat. Quia oportet principia operabilia vel a se habere
prudentem, vel ab alio faciliter accipere. Qui autem neutrum habet, hic inutilis
est vir, ut dicitur in 1 Ethic. Et sic est «docilitas» passive dicta. Si
autem «docilitas» accipiatur active, tunc pertinebit ad prudentiam secundum
suum perfectissimum esse, prout scilicet non solum sibi, sed etiam aliis quae
sunt utilia ad finem invenit; et sic dicitur prudentia erudiendi imperitos.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est contra rationem partium quasi integralium
virtutis quod omnes concurrant ad actum unum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis docilitas habeat principium in naturali
dispositione, tamen complementum habet per gratiam, vel per consuetudinem,
ut dicit Philosophus 1 Ethic., quod «oportet consuetudinibus duci de
civilibus: quia talis principia operabilium habet, vel suscipere potest faciliter».
Ad tertium dicendum, quod quia prudentia regulat omnes alias virtutes, ideo
omnes participant aliquid prudentiae; sicut irascibilis et concupiscibilis participant
aliqualiter rationem. Unde illud quod ad alias virtutes pertinet participative,
cautio scilicet, ad prudentiam pertinet essentialiter.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem de partibus quas ponit Philosophus
sciendum est, quod sunt partes quasi potentiales, eo quod sunt virtutes et ab
invicem et a prudentia distinctae, sicut ipse vult. Ad rationem enim pertinet
praecipere quod faciendum est, quia aliae vires obediunt aliqualiter rationi.
Ratio autem non praecipit nisi prius in se perfecta sit quantum ad id quod est
sui ipsius, sicut nec aliqua res movet ante sui perfectionem. Perfectio autem
rationis practicae, sicut et speculativae, consistit in duobus, scilicet in inveniendo
et iudicando de inventis. Inventio autem in agendis consilium est; et
ideo oportet haberi virtutem per quam ratio consilietur; et haec est «eubulia»,
quae, secundum Philosophum, est rectitudo consilii, qua
bonum inquiritur convenientibus mediis secundum debitum tempus, et alias circumstantias;
et oportet haberi virtutem qua bene iudicet de consiliatis; et haec
est «synesis», et «gnome», quae qualiter differant, dicetur; et oportet haberi
virtutem quae bene praecipiat; et haec est «prudentia», quae, ut Philosophus
|
|