Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 318


importabili mandato quassati: jus et justitia
viribus suis viget; cessant jurgia, cessant insidiae,
seditiones non sunt, terrarum oppugnationes
non fiunt, nec timor intus, nec foris vastat
gladius inimicus; periit edax inimicitiarum
livor in arcibus; unus rex solus in mundo dominus
universa regens esse conspicitur, unus pastor,
unum tantum ovile fidelium, ad quod ut fideles
promptius se reducant: illud tantum verentur,
et alii hoc maxime tempore declinare. Suum
honorem ecclesia usque resumit: ad dominium
restituitur spiritualiter et temporaliter; utraque
manu gladium capit, et tenet utrumque, quos
nec est opus ut exerat, cum non sit inobediens
alterius moerens. Sicut enim legitur, quod pacis
quondam tempore Romae arma ponebantur in templis,
quae quandoque rubigine macerari pro dissuetudine
contingebat, sic viriliter modo uterque
gladius in vagina redactus, stat conglutinatus e
rugine, haeretque vaginae, cum ad percutiendum
educere illum necesse non habuit gladiator. Mutua
sedes apostolica non contrahit, nec pro expensis
aliquibus debitis oneratur, quamquam
dominus Nicolaus multa in multis expenderet,
maxime in aedificiis reparandis, atque de novo
construendis apud venerabiles basilicas SS. Petri
et Johannis Laterani, quas multi summi
pontifices voluerunt sub oblivionis fictae desidia
sine reparationis alicujus suffragio pertransire.
Interea pro contrahenda parentela inter regem
Karolum et regem Alemanniae, inter quos dubitatur
ne latentis invidiae fomes nutriret interius,
et tandem exterius spumantibus animis
ebulliret, dominus Nicolaus destinat in Theutoniam
tripolitanum episcopum, ut ejus studio
filia regis Alemanniae praedicti Karolo primogenito
Karoli principi Salernitanorum, nondum
puberi, possit conjugio copulari, et cum eodem
episcopo in regnum traduci. Dum medium silentium
omnia sub apostolicae sedis fraeno tenerent,
omnisque vox belli cessaret, et strepitus
bellorum, discriminibus jam suspensis, sub quadam
pacis lentitudine consopiret, ecce vox magnae
suspicionis pronuntians, ruptoque mundi
foedere, dissentionis valida divinatrix, et scandali
plaga futuri, intellectibus humanis alludit,
et multorum opinionem multiformi significatione
deludit.
EXPLICIT LIBER SEXTUS

Torna all'inizio