Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

44


egrediantur. quibus egressis, Carthago penitus est destructa.
illud autem verbum, quod superius dixit Scipio, quante fuerit veritatis
probat experientia temporis subsequentis. nam, bellis
omnibus superatis, bellum in Roma natum est civile et intestinum,
quod ipsam Urbem deduxit ad nichilum. unde dicit sanctus
Augustinus in libro De Civitate Dei: "Probatum est quam
verum dixit Scipio. deleta quippe Carthagine, que erat
magnus terror Romanis, mala omnia sunt secuta, scilicet
seditiones, bella civilia, cupiditates et ambitio dominandi".
et subdit idem Augustinus: "Nolebat igitur Scipio civitatem
destrui, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur,
luxuria prohibita non crassaretur". [capitula tertie
partis].
Sequitur tertia pars, in qua agitur quare Ianua tali nomine
sit vocata. et ista pars habet quatuor capitula. in primo capitulo
ponitur opinio illorum, qui dicunt quod vocata sit Ianua, tam a
Iano, qui ipsam edificavit, quam a Iano, qui eam ampliavit.
in secundo capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod
vocata sit Ianua a Iano, ydolo Romanorum, quod olim in Ianua
colebatur. in tertio capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt
quod vocata sit Ianua, ex eo quod introitur in Lombardiam.
in .IIII.o capitulo ponitur ratio quare fere in omnibus libris antiquis
Genua nuncupatur. opinio illorum, qui dicunt quod

Torna all'inizio