Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 146


de sermone domini in monte sic disputat: Quomodo mali dant
bona? Sed malos appellauit dilectores seculi huius et peccatores.
Bona uero que dant secundum eorum sensum bona dicendi sunt,
quia hec pro bonis habent
. Et dominus Iesus Christus propter
quasdam similitudines in eisdem litteris uocatur leo, agnus,
uermis, lignum, petra, lapis angularis, multaque in hunc modum.
Sic et corpus Christi uocatur panis uel quia ex pane conficitur,
seu quia conuentium oculis cum caro sit panis uidetur,
siue quod corporali et uisibili pani similitudine quadam coniungitur.
Nam sicut iste materialis panis discrete sumptus humanam
carnem nutrit et sustentat, sic spirituale et inuisibile corpus
Christi animam digne sumentis alit et uegetat. Adhuc obicis,
et auctoritate Ambrosii ipsum Ambrosium infirmare moliris
[439] dicens: Ambrosius in libro de sacramentis ait: Sicut enim
mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem preciosi
sanguinis bibis
. Hec uerba exponens, quid comparatius inquis,
quid similius? Negari non potest beatum Ambrosium sacramento
baptismi, sacramenta comparauisse altaris. Non est
autem uera Christi mors in baptismo; igitur nec uerus eius sanguis
in hoc sacramento. Pace tua dictum sit: multum falleris in
hac uerborum intelligentia. Neque enim similitudinis aduerbia
identitatem seu equalitatem ubique posita significant. In euangelio
namque saluator dicit: Estote misericordes, sicut et pater
uester misericors est
. Non tamen eadem seu equalis misericordia
potest inesse deo et hominibus. Et in euangelio secundum
Ioannem: Et ego inquit claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut
sint unum sicut et nos unum sumus
. Et alibi: Dilexisti eos sicut
et me dilexisti
. Vnde et beatus Augustinus in expositione

Torna all'inizio