Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
quem Alexander Macedo Alexandriam insignem Egypti civitatem
constituit.
MOERIDIS lacus est in Egypto civitati Memphis propinquus,
qui (ut quidam dicunt) .CCL. mil. passuum, et (ut alii) .CCCCL.
longitudinis habuit et latitudinis .L., manufactus opera Moeridi
regis Egyptiorum a quo et denominatus est.
MONOLEUS lacus est Ethiopie haud longe a Ptolomaida Epithea
cognominata, ad venatus elephantorum a Philadelpho
condita.
MOERIS lacus est in Egypto .XX. mil. passuum ambitus, qui
campus fuit aliquando, postmodum lacus altior quam ad ferenda
navigia opus sit.
OAXUS lacus est Yndie, cuius oras incolunt Bactriani atque
Oxostaste; ex quo quidem Oxus emictitur fluvius.
PANDOSIA lacus Acarnanie que vocari consueverat
Curetis.
PELSEIS Pannonie lacus est.
PERGUSA Sycilie lacus est, olim nemoribus circumdatus,
quem penes, dicunt, spatiabatur Proserpina flores legens, dum
Plutoni placuit et ab eodem rapta est.
REGILLUS lacus est in agro Tusculano. Penes hunc, aiunt,
dum Paulus Postumius dictator adversus Mamilium Tusculanorum
ducem pugnaret, visi sunt Castor et Pollux pro partibus
Romanorum acriter dimicantes. Sic et ab eisdem dicunt Valerio
P. Vatinio Reatine prefecture viro noctu Romam petente
nunciatum die precedente ab Emilio Paulo Persem regem Macedonum
victum captumque.
RUBRESUS lacus est Narbonensis provincie, cui super innatat
fluvius Atax fusus e Pyreneo.
SALENTINUS lacus est Salentinorum iuxta Anduriam oppidum.
Hic, ad margines usque plenus, neque exhaustus minuitur
nec superinfusis augetur aquis.
|
|