Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1908


iussu cuius eorum flexibus arida humectatur, ceptus alphabeti
servabitur ordo, longoque agmini dux dabitur Arnus Florentie
civitatis fluvius, non quidem tanquam ob licterarum ordinem
meritus, sed quia patrie flumen sit et michi ante alios omnes ab
ipsa infantia cognitus. Bona ergo legentium pace fiet, eoque
paucis expedito confestim ordo reassumetur in reliquis.
 
ARNUS Tuscie fluvius est, et ex Appennino effluens mergitur
in Tyrrhenum; cuius lapsus paulo propensius ostendendus est.
Is igitur ex dextero Appennini latere, eo ex loco cui vulgo dicitur
Falterona, prorumpens, inter confragosa vallium occiduum
petens, ab initio paucis fertur undis. Inde adiutus ab aliis grandiusculus
factus, a sinistris Aritium vetustate nobilem civitatem
linquens, postquam Florentinum intravit agrum eo usque labitur
ut Anchisam, oppidum Florentinorum, preterfluat, maiorum
eximii iubaris Francisci Petrarche poete conspicui vetustissimam
sedem. Inde Florentiam, totius Ytalie singulare decus,
parvo cursu contingit et eius per medium currens petit Alpheos,
quorum antiquissimam urbem Pisas postquam in partes
divisit duas, haud longe ab ea, ut diximus, effunditur in
Tyrrhenum. Qui etsi navigabilis non sit nec piscium fecunditate
famosus, si quis recitare velit plurium clarissimorum facinorum
facile efficietur insignis, ex quibus (ut aliis prestetur locus)
unum recitasse satis est. Is quippe, certantibus de orbis
imperio Romanis atque Carthaginensibus, pro Romanis partibus
vires posuit suas. Nam cum iam Alpes ex Hispania veniens
Hannibal Penus superasset et Appennino transcenso ex Gallia
venisset in Tusciam a Fesulis iturus Aritium, quasi ex composito
totus effluens in tantum ripas excessit ut Penum maxima
exercitus parte privaret eumque ducem cogeret mediis in undis
elephanto superstiti insidere. Quem adeo nocturnis ac palustribus
auris affecit ut oculo caperetur uno, et ob hoc arbitror
a veteri fama in hodiernum usque servatum ut ob semicecatum
hostem Florentini, quorum forsan in agro contigit, cognominati
sint ceci. Et si tantundem fluvius egisset alter, aut
cecus pugnasset Penus aut quietam Ytaliam omisisset. Ad metra
deveniendum est:

Torna all'inizio