IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 8
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de his quae conveniunt Deo incarnato, quasi
exprimentia unionem, hic determinat de his quae conveniunt ei consequentia
unionem; et dividitur in duas partes: in prima determinat de his quae conveniunt
uni naturae ex unione ad alteram; in secunda de his quae conveniunt personae
ratione naturae assumptae, 10 dist., ibi: «Solet autem a quibusdam inquiri
utrum Christus secundum quod homo, sit persona, vel etiam sit aliquid».
Prima dividitur in duas: in prima determinat quid conveniat divinae naturae ex
unione ad humanam; in secunda quid conveniat humanae ex unione ad divinam,
dist. 9, ibi: «Praeterea investigari oportet utrum caro Christi et anima
una eademque cum verbo debeat adoratione adorari».
Prima dividitur in duas partes: in prima inquirit, utrum divina natura debeat
dici nata in Christo ex unione ad humanam; in secunda quomodo Christus
dicatur natus, ibi: «Quaeri etiam solet, utrum debeat dici Christus bis genitus».
Circa primum duo facit: primo movet quaestionem, et solvit; secundo obiicit in
contrarium, et solvit, ibi: «Videtur tamen posse probari quod sit nata de
Virgine».
|
|