Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 177


contingit ex coniunctione convenientis cum convenienti:
cum ergo alia conveniant bestiis, alia hominibus:
aliquae delectationes sunt convenientes bestiis, aliquae
vero hominibus. Delectationes autem intelligibiles et
virtuosae sunt convenientes hominibus: sed delectationes
venereae et sensibiles sunt convenientes bestiis. Si autem
homines talibus delectationibus uti debent: hoc non est
secundum se et simpliciter, sed prout habent ordinem, et
prout deserviunt actionibus virtuosis. Patet ergo quomodo
nos habere debemus ad ipsas delectationes. Nam cum
detestabile sit cuiulibet quod sit vitiosus, et quod mores habeat
bestiales, spectat ad quemlibet sequi non quae sunt
delectabilia bestiis, et hominibus vitiosis: sed quae sunt delectabilia
rationabilibus, et hominibus virtuosis. Omnis
igitur delectatio bona est, ut arguebant rationes praemissae:
sed non omnis delectatio est bona cuilibet, sed aliqua
est bona bestiis, aliqua vero hominibus. Quanto ergo detestabilius
est reges, et principes eligere vitam pecudum,
tanto detestabilius est eos sequi bestiales delectationes,
Patet igitur quomodo reges, et principes se ad delectationes
habere debent, quia principaliter, et per se delectari
debent in operibus virtuosis. Nam delectatio semper
perficit, et expeditionem reddit operationem convenientem.
Si igitur reges, et principes delectabuntur in
actibus prudentiae, et in operibus virtuosis, expeditiori modo
et magis perfecte efficere poterunt huiusmodi opera.
Nam quanto quis vehementiori modo delectatur in actibus
virtuosis, tanto excellentius efficit illos actus. In delectationibus
autem sensibilibus delectari non debent principaliter et
per se, sed uti debent eis moderate, et prout habent ordinem
ad opera virtuosa. Nam si tales delectationes vehementes
sint, ratione obnubilant, et operationes impediunt virtuosas.
Viso, quomodo reges, et principes se habere debeant
ad delectationes: videre restat, quomodo se habere debent
ad tristitias. Tristitia autem nunquam est assumenda, nec est

Torna all'inizio