Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 301


Cap. VIII
Gregorius X papa legitur: qui, Lugdunum ad concilium
quum pergeret, Karolo totius Italiae gubernacula
relinquit.
Pluribus ergo temporum curriculis evolutis,
divina potentia, quae, suis incircumscripta finibus,
omnem intellectum transcendit humanum,
volens perituri mundi quae praecurrerant mala
devincere, hac sedavit fratrum unitate discordiam,
quod quemdam nomine tunc Theobaldum Leodiensem
archidiaconum, qui ultra mare in Terrae-Sanctae
favorem peregrinus accesserat, et
cum domino Odoardo inibi morabatur, ad summi
apostolatus apicem, ad sanctitatis fastigium,
beatitudinis solium, dicti fratres per electionem
concordem unanimiter evocarunt. Hic namque
singularitate virtutum et spiritualibus vitae stipendiis
Deo militans, nomen ex re complevit,
ut ex officio nominis sequeretur titulus dignitatis.
Ex theo namque graece, latine Deus, et
baldus, quod sequitur, prodit interpretatio gloriosa,
ut videlicet Theobaldus dicatur ex sanctae
voluntatis fragrantia Deo datus, vel ad Dei
servitium dedicatus. Ecclesiam enim Dei, contra
quam denuo tyrannidis novo satellitio ex humana
fragilitate pugnatur, et extraneis vexata
stimulis semper invenit contra quos pugnet, in
multis laudabilibus beneficiis restauravit. Quae
cum propter pastoris diuturnum defectum divinis
quodammodo extenuata doctrinis, necnon et
propter cognatam humanae imbecillitati malitiam
in suis concussa parietibus vacillaret, dum
sanctus de terra sanctitatis advenit, quem devota
fidelium desideria suspirabant, ex hostibus occultis
et patentibus feliciter triumphavit. Sub ejus
namque tempore, qui fuit non sine Dei ministerio
Gregorius X nuncupatus, idest gregis dominici
rex et pastor, saecula fere facta sunt aurea,
lateque per universum orbem fidei religio coruscavit.
In eo sane, qui, tamquam nitidus puritatis
rivulus, de fonte sordium primi parentis
arida mundi climata rigaturus advenit, quamdiu
in apostolatu vixit, nihil torpens otiositas vindicavit,
nihil suo tempore inanitas curiosa praesumsit.
Hujus etiam patris sanctissimi favor regi
praelibato non defuit, sed semper affuit gratiosus.
Nam, cum inniteretur nimium strenuitati
regiae, Lugdunum accedens, ubi concilium generale,
in quo papa malorum consilia multa solus
poterat praevenire, maxime pro succursu Terrae-Sanctae,
per universum orbem christianitatis
indixerat, totam regiae providentiae commisit
Italiam, et sub ejus directione dimisit, ut impleret
totum sibi commissum vicariatus officium,
sicut prius.
EXPLICIT LIBER QUINTUS

Torna all'inizio