17. De conclusione, quid sit et quo fiat modo.
Iam nero quid sit conclusio uideamus. Conclusio est
exitus et determinatio totius orationis. Ergo concludendum
taliter erit, ut concitemus animos audientium per humilitatis
et deuotioni < s > uerba, et, si res deposcit, per minarum
praecepta implere, quae dicimus, aut rebus acquiescere, quas
petimus. Quisquis igitur tibi nomen boni dictatoris cupis
acquirere,
Verbi principium, finem quoque conspice uerbi,
Vt possis melius praemeditata loqui.
Principium finemque simul prudentia spectat;
Rerum finis habet crimen et omne decus.
18. Quibus rebus epistola decenter poliri ualeat, scilicet elegantia
dignitate, conpositione.
Notabile quoddam memoriae diligenter commendari debet,
ut, sicut demonstrauimus, quid sit epistola et quas partes
habeat uel quo mitti debeat ordine, sic quomodo poliri
praedicta ualeant, breuiter intimemus. Omnis quippe bonus
dictator polire uerba sua debet per elegantiam, dignitatem,
compositionem.
19. Quid sit elegantia in dictaminibus.
Elegantia est, quae facit, ut unumquodque uerbum aperte
declaretur, ,usitato quidem sermone aut proprio. Vsitatus
sermo ;est, qui uersatur in quotidiana et publica consuetudine;
propriu<s>, qui patenter illius rei est aut esse potest,
de qua loquimur. Talem uero elegantiam nos ammonet Oratius;
tenere dicens;
….Licuit semperque licebit
signatum praesenti nota producere nomen;
et quare subiungit:
|
1
5
10
15
20
25
30
|