Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 179


CONCILIUM FOROIULIENSE A. 796 vel 797
Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum super omnes caelos et super
omnem terram, rege regum et domino dominantium, cuius regnum sempiternum est,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula, de cuius largissimae benignitatis
manu invictissimi principes, domnus Karolus ac Pippinus, donativo pietatis eius
suscepto regalia sceptra ipso opitulante prosperis gubernare rebus probantur, anno
igitur felicissimo principatus eorum tertio et vicessimo et XV., canonicis siquidem
evocatum syllabis, fraternum quorundam episcoporum contubernium Foroiulium municipium,
metropolim Aquilligensem, veneranter quoacervatum convenit.
Igitur resedentibus cunctis ex more in sedilibus praeparatis, adsistente vero
circumquaque non modica fratrum consentanea turba in ecclesia beate semperque
virginis Dei genetricis Mariae, immolato namque Deo primum in ara cordis sacrificio
laudis et orationis hostia in altare pectoris caritatis igne concremata, post apostolicam
et evangelicam lectionem imnisque spiritalibus salubriter praelibatis necdum valvis
puplicis reseratius patefactis, persistente nimirum pro foribus vulgi glomerata caterva,
per secretioris ianue aditum vocante archidiacono intromissus est ad brevem sacerdotalis
sub silentio venerabilis quoetus.
Paulinus, Christi et Domini servus, his verbis post paululum loquendi principium
dedit:
“Nulli prorsus dubium Domini sacerdotum, qui sacras venerandorum canonum
regulas vigilanti non omiserit ingenio sagatius explorare, bis in anno concilium per
unamquamque provintiam fieri debere, in urbe scilicet metropoli vel in colibet oportuno
loco, iuxta metropolitani eiusdem regionis arbitrium et, ut temporis commodius
dictaverit ordo, propter necessariam videlicet ecclesiasticae dignitatis curam, quinimmo
propter confluentia gerendarum rerum confusaque negotia, que crebrius litis de radice
spinosis causarum emergi aculeis consuevit, hac per hoc pullulantia dominici ruris
triticie messis virentia sata adhuc, ut ita dixerim, infra stipule tecam spiritalium fructuum turgentibus spicis necdum in flaventes culmos aureas erumpentes aristas necdum
sterilium zizaniorum manipulis in uno fasce ignitis funibus conligatis, ultricibus traditis
in pabulum flammis, umbrosis nichilhominus suffugare falsitatum ramniculis moliuntur.
Qua de re talia et huiuscemodi pestifero de virgulto fruteta gliscentia plurimorum
nimirum venerabilium fratrum, qui agrum iuris caelestis patroni summa sollicitudinis
cura excolere sunt deputati, radicitus necessarium fore prospectum est, ut linguarum

Torna all'inizio